Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae
III.
20 innitaris prudentiae tuae“,1) — ipse quoque ardentissimas ad Deum et Spiritum omnis consolationis preces fundere non intermittam, ut dirigat gressus meos2) quatenus nihil praesuscipiamus, nisi quod ad commune bonum viduatae Archi-Dioecesis tendere hocque promovere possit. Strigonii, die 29-a Januarii 1891. Nr. 709. Funus defuncti Cardinalis Archi- Episcopi et decantanda pro illo Missa de Requiem. Pie denatus Archi-Episcopus Noster, qui vita comite fugit et contempsit gloriam et laudes, nunc omnium imo „exterorum quoque opinione celebratur.“3) Fugiendo gloriam, gloriam merebatur, quae virtutes quasi umbra lucem sequitur. Quam multis ille flebilis occiderit, monstravit funus illud splendidissimum, quo exanime corpus die 28-a curr. hora 10-a matutina ex Ecclesia Arcbi-Episcopali Strigoniensi ad S. Ignatium elatum et Mausoleo Arcbi-Episcopali sub Basilica in arce Strigoniensi illatum fuit. Funere hoc vix quidquam lugubrius ac magnificentius quod plane ut doloris pietatisque triumphus videbatur. Non obstantibus difficultatibus viarum, fere interrupta communicatione, spernendo rigidae hyemis atrocitatem tam multi tamque praeclari denati Cardinalis Archi-Episcopi cultores die bacce lugubri Strigonii convenerunt, ut illos civitas vix capere potuerit. Ferrea hyems multa quidem obstacula ponebat currentibus ad solemnia funebralia defuncti Archi-Episcopi cultoribus et quod jam exui e patria Romanorum laureatus vates plangebat seclusum se ab omni communicatione videndo, nostrum in civitate AEppali non modice auxit dolorem, sed: „Ister congelat et tectis in mare serpit aquis; quaque rates ierant, pedibus nunc ifimet undas frigore concretas ungula pulsat equi. Vidimus ingentem glacie consistere Istrum“ virosque summa conspicuos dignitate calcantes gelatas Danubii aquas, ut justa funeralia tanto Principi persolverent. Archi-Episcopum fide in Regem, cliaritate in patriam nulli secundum ipse Augustissimus Rex honorare in suoque ultimo ad Cathedralem Ecclesiam itinere comitari voluit. Huius regiae benignitatis manifestissimum signum fuit illa singularis in annalibus ADioecesis majoribus lapillis signanda gratia, quod Serenissimum Archi- ducem Fridericum cognatum suum delegare dignata fuerit, ut testis sit et interpres illius charitatis, reverentiae et existimationis, qua Rex optimus erga fidelissimum suum subditum prudentissimumque consiliarium ferebatur. In tanta tristitia magnae nobis consolationi fuit singularis Suae Majestatis gratia; sauciato nimio dolore cordi nostro lenimen attulit praesentia Repraesentantis Augustissimi Regis, qui palam monstrare voluit, sic debere honorari illum, quem rex honorare vult.4) Honorabat porro funus denati Archi-Praesulis Serenissimus Archidux Josephus Augustus cum splendido comitatu, nomine tam suo, quam et totius Serenissimae Familiae; aderat ipsum Gubernium in persona Excellentissimi Domini Praesidis, DD. Ministrorum cultus et defendendae patriae, multorum spectatissimorum virorum. Domus procerum Regni, deputatorum ad Comitia Regni, Societates scientificae et beneficae, deputationes Comitatuum et Civitatum, turma virorum religiosorum, coetus sacratarum Deo virginum, piae Sodalitates et Consociationes turmatim concurrebant l) Prov. 3. 5. — 2) Ibid. 6. — 3) S. Hier, ad Eustoch. 4) Esther 6. 6.