Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae
III.
21 verbo et facto monstrare volentes neminem esse, qui in omnium luctu partem capere nollet. Tota ad funus eius Hungarian urbium turba convenit. Sed nec Vos defuistis, Venerabiles ac Dilecti in Christo Fratres. Vidimus enim plurimos ex integra Arclii-Dioecesi venientes. Clerus Curatus et ille, qui in aliis officiis Dei Ecclesiaeque servit, spretis viarum inamoenitatibus suo fratrumque nomine comparuit, ut officium pietatis, gratitudinis, amoris, filialis adhaesionis erga optimum Patrem suum exsolveret. Corpus defuncti Archi-Praesulis secundum praescripta Caeremonialis Episcoporum indutum atque super condigno feretro locatum, hora nona benedixit D. consecratus Eppus Josephus Boltizár, qua benedictione finita tymba clausa fuit. Benedictionem solemnem ad feretrum in Ecclesia ad S. Ignatium habuit hora 10-a Excellmus ac Rssimus D. Episcopus Scepusiensis Georgius Császka, circumdatus magno assistentis sibi Cleri tam Dioecesani, quam aliarum Dioecesium numero, autiphonas ex ritu sepeliendi defunctos canentibus clericis Seminarii AEppalis Strigo- niensis. Idem Excellmus D. Eppus comitando ductum tunebralem ad Ecclesiam Ca- thedralem, hic pro refrigerio animae defuncti Archi-Praesulis Nostri sacrum solemne obtulit. Absolutis solemnibus exequiis, quatuor praesentes Excellmi ac Rssimi Dni Eppi et quidem Ferdinandus Dulánszky Quinque-Ecclesiensis, Constantinus Schuster Vacieusis, Carolus L. B. Hornig Veszprémiensis et Philippus Steiner Albaregalensis ad castrum doloris praescriptas in Caeremoniali Episcoporum quatuor absolutiones orarunt, quibus finitis celebrans ipse ultimam impertitus est absolutionem divinam misericordiam piissime deprecando, ut defunctus saeculo Deo vivat, et quem Pontificali fecit dignitate vigere, eorum quoque perpetuo aggregetur consortio. Peractis absolutionibus corpus defuncti Archi-Praesulis e feretro levatum atque per Canonicos E. M. Strigoniensis portatum cryptaeque Archi-Episcopali sub Basilica illocatum fuit conditumque in loco, quem pie denatus ipse antea designaverat penes Cardinalem Archi-Episcopum Alexandrum Rudnay. Ductus hic vere moestissimus ac tristissimus omnium, quotquot aderant movit corda et cum moerebant, volvebantur per ora lacrymae.1) Vidimus in oculis lugentium et moerentium fontem lacrymarum; omnes plorabant Patrem suum optimum, Patrem orphanorum et viduarum; plorabant coronam et decus capitis Nostri;2) plorabant sanctitatem vitae, misericordiam, magnanimitatem, liberalitatem, pietatem, charitatem, et quod omnes in unius morte defecerint virtutes.3) Nunc itaque requiescit in pace in Mausoleo Ecclesiae suae Cathedralis, ad quam condigne ornandam atque decorandam ultimis vitae annis tanta tulerat sacrificia, quam ve notabilis partis relictae substantiae suae haeredem scripserat. Implevit ille cursum suum, fidemque servavit; fruitur nunc corona justitiae sequiturque agnum quocunque ierit. Nunc divitiis fruitur et bonis, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus illis, qui diligunt eum.4) Gratias agimus Deo, quod eum habuimus, imo habemus!5) Columna enim ignea, qualis *) *) S. Hier, de morte Nepotiani. — 2) Thren. 5. — 3) S. Hier, ad Paulam de obitu Blaesillae. — 4) I. Cor. 2., 9. — 5) S. Hier, de morte Paulae.