Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae

III.

19 III. Capitulum Ecclesiae Metropolitanae Strigoniensis ope circularium litterarum ddto 23. curr. tristissimum ad Vos pertulit nuncium de luctuoso et nunquam satis deplorando obitu Eminentissimi ae Reverendissimi Domini Arclii-Praesulis Nostri, quem pro bono Archi-Dioecesis laborantem mors Archi-Dioecesi e vivis eripuit, nos- que omnes summo affecit moerore. Adimpletum est in illo, quod S. Carolus Borro- maeus dicit: „Episcopum decet pro Ecclesia laborantem mori“; — nam Eminentissi- mus Dominus Archi-Praesul Noster paulo ante finiverat directa ad Nos quadragesi- malia monita, quae in lecto mortali decumbens, identidem perlegebat suoque Clero commendabat. Capitulo Ecclesiae Metropolitanae nec in diebus universalis moeroris atque luctus licuit oblivisci obligationis atque juris sui, debuitque curare, ut interea, donec novi pastoris adventus viduitatis squalorem exuerit, Archi-Dioecesis Strigonien­sis regimen ad exigentiam sacrorum canonum continuetur. Praelaudatum itaque Vene­rabile Capitulum, ad amussim Decreti SS. Concilii Tridentini, in Consistorio die 25-a mensis currentis celebrato ad electionem Vicarii Capitularis procedendo, communibus votis gravissimi luxius muneris onus humeris indignitatis meae imposuit, qui munere Vicarii Generalis Ai’chi-Episcopalis durante vita pie denati Archi-Praesulis in Districtu Vicariali Strigoniensi plurium annorum intercapedine functus fueram. Persensi quidem gravitatem impositi mihi muneris, nec oblitus fueram responsionis oneris, quo per acceptationem electionis tenebor: quum tamen electionem declinare nec liceat nec deceat, electionem acceptavi et coram Venerabili Capitulo declaravi, me in quantum vires meae admittent, libenter laboraturum et curaturum, ut quod magnae memoriae Antistes Noster in Archi-Dioecesi prudenti sua gubernatione plantaverat et rigaverat, in suo florenti statu poiTo quoque conservetur et augeatur. Nihil aliud prae oculis habebo, quam gloriam Dei, salutem animaram, sanctae religionis nostrae augmentum, ipsiusque Archi-Dioecesis emolumentum cui me totum impendere volo. — Dum itaque Vobis Venerabiles et Dilecti in Christo Fratres hanc íxieam in Capitularem Vicarium electionem annuncio, ob gratam ac nunquam interituram memoriam ad aeternitatem translati Arclii-Praesulis Nostri obtestor Vos atque rogo, ut porro quoque ambuletis in via veritatis, mandata Dei fideliter custodiatis, et per exactum omnium obligatio­num Vestrarum implementum allevietis onus meum; tali enim modo et hoc leve et jugum meum suave erit. Et quoniam nihil possumus absque Eo, qui nos confortat, oretis pro me Deum, qui piis petentibus praestat auditum, ut me gratia sua clementissime adjuvare, adjutoque sua misericordia ministerio meo plebem sibi perfectam parare dignetur. Memor verborum Spiritus Sancti: „Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne Nr. 708. Electio Vicarii Capitularis annuneiatur.

Next

/
Thumbnails
Contents