Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae

II.

rationes venturae, quarum miseriae et spirituali et corporali, opibus prudenti et pia par­simonia congregatis succurrere, sanctae providentiae illius superabundanter successit, non vanae gloriae sed hoc unico ductus in omnibus bis studio, ut confertam accipiat quondam et coagitatam mensuram, illam, quam nunc jam angeli in sinum miserunt illi, qui dum rationem dederit villicationis suae, certe inventus est plus et superfluum habens. Sed jam tinis imponendus sermoni, quem, prout de vivo libentissime ultro quoque traheremus, utinam de mortuo non fuisset, nisi post longam adhuc seriem annorum inchoandus! Qui illum nobis dederat Dominus, idem et abstulit; quia idem est Dominus qui benedicit, idem qui affligit pro sapientia sua aeterna filios suos; sit nomen Illius benedictum, — memoriam vero Joannis Cardinalis Simor non obli- terabit. ulla antiquitas, quia scriptum est — Dan. XII. 3. —- „Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates." Corpus defuncti Charissimi Archi-Praesulis die 28-a curr. lugubri funere cryptae Basilicae inferetur. Solemnes missae de Requiem die 3-a, 7-a et trigesima post obitum celebrabuntur. Datum Strigonii, die 23-a Januarii 1891. Capitulum Ecclesiae Metropolitanae Stria on iens is

Next

/
Thumbnails
Contents