Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae
XVI.
164 in rationibus vero primo in statu activo ad perceptum sumantur, dein in statu passivo in erogationem ponantur, demum rubricae capitalium qua novuin capitale adscri- bantur. Tali ratione fiet, ut capitale una cum interusuriis semper in evidentia servetur evitenturque confusiones atque difficultates in superrevisione rationum. Dominis administratoribus manipulatio haec nullas pariet difficultates nullosque novos imponet labores; siquidem occasione illa, qua census capitalium fundationalium pro sacris levant in cassa parsimoniali, transscriptionem quoque interusuriorum in capitalibus fisci sacri procurare poterunt. Strigonii, die 21. Octobris 1891. Nr. 5030. Haeresis quando constituat casum reservatum. Ad solvenda dubia, quae circa hanc quaestionem hinc inde observantur, iterato publicandos duxi ordines ad mandatum Alexandri a Rudna Archi-Episcopi olim Strigoniensis per eiusdem vicarium Generalem Josephum Béliz die 13-a Junii a. 1822. editos, quorum tenor est sequens: Observatum est per suam Celsitudinem Primatialem, casum haeresos externae, per Dioecesim hanc Strigoniensem relate ad sacramentalem absolutionem Ordinario reservatum, ita passim per Confessarios accipi, ut eo hos quoque, qui in confessione aliqua a fide catholica aliena nati et educati, ad sinum Matris Ecclesiae per fidei professionem revertuntur, comprehensos existiment. Cum ea res praelibatae Suae Celsitudinis menti minime cohaereat neque toleranda videatur vel maxime propterea, quod alienorum a fide catholica ad hanc conversioni tantopere exoptandae directa ponat obstacula; de b. altefatae Celsitudinis jussu, DVras de eo praesentibus pro futura directione edoceo : Eandem suam Celsitudinem, per haeresim externam, ordinariae jurisdictioni reservatam, nequaquam intelligere casus conversionum ex Confessionibus, aut sectis alienis ad fidem cath., si profitentes in aliqua earum nati, aut educati fuerint, sed solum casus Apostasiae, aut qui secus ad externae haereseos crimen referuntur. Strigonii, die 22-a Octobris 1891. Nr. 5031. Conversio apostatae Presbyteri Michaelis Zoványi Jánoska. Michael Zoványi Jánoska, qui qua Presbyter Archi-Dioecesanus ante annos a fide et ordine apostatavit, continuis conscientiae scrupulis agitatus acerbissimeque persentiscens dolores avulsionis ab uberibus S. Matris Ecclesiae, tandem poenitentia ductus in se rediit et semet retrahendo in solitudinem seu Collegium Societatis Jesu Colocae, ibi post diuturniora exercitia fusisque super commissa crimina copiosis poenitentiae lacrymis, vigore facultatis a Beatissimo Patre impetratae a censuris absolvi meruit. Solutis taliter vinculis, quae illum nefario mundo ligabant, nihil aliud a me petiit, quam ut sibi sacris denuo operari liceat, quo divinam misericordiam fideli servitio placare, dataque scandala exemplari vita sacerdotali reparare possit. Quod illi post iteratas preces indultum tandem fuisse, hisce una cum declaratione eiusdem in publicis ephemeridibus typis vulgata, ad notitiam Y. Cleri Archi-Dioece- sani perfero.