Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae

XVI.

162 fides mentium et pietas actionum. Illud postremo enixe flagitamus, ut nostras quoque familias tua benedictione prosequi digneris, quibus profecto nullum ex peregrinatione nostra donum iucundius afferemus, quam hanc notitiam: Leonem XIII., quem Deus diu sospitet, veluti parentem amantissimum, ipsis etiam bene precatum a Deo fuisse. Suae Sanctitatis responsum: Dilecti Filii! Optata praesentia vestra, atque ista pietas iuveniliter alacris, quam e vultu ipso perspicere videmus emicantem, explent voluptatem animi, quam multorum ad Nos peregre adeuntium conspectus superioribus diebus non semel attulit. — Semper quidem in amore et deliciis habere iuventutem consuevimus: ob eamque rem in omni vita, per varios munerum Nostrorum gradus, id voluimus idque curavimus praecipuo quodam studio, ut salutarem religionis virtutem mature sentirent animisque penitus inhiberent, qui in Collegiis, in Seminariis, in Lyceis adolescerent. Igitur consentaneum est, gestire Nos hodierna die, quando intuemur hoc loco tantum christianae pubis, quam ex locis tam dissitis tamque variis ad sacros Aloisii Glonzagae cineres, ad augu­stam beati Petri Sedem una fides ac similis pietas Romam evocavit. Atque hac re vehementes non modo Nostra, sed vestra praesertim caussa laetamur. Nostis enim quo potissimum errore nostra feratur aetas : videlicet repudiare nititur omnem christianae sapientiae disciplinam, rato perpetuoque ab Ecclesia catho­lica discessu. Quod ut e sententia succedat, nefarii consilii fautores iuventutem prae ceteris callidissime petunt, ac pluribus modis nominatimque perverso genere doctrinae, quam laicam esse universam clamant oportere, quodlibet fidei divinae semen, vix coepit in animis adolescere, extinguunt. Qua ratione progeniem educunt non modo perniciosam reipublicae, sed exitio sibimetipsi aliquando futuram. Quandoquidem im- memores salutis aeternae, et cursus errore decepti: nihil animo nisi mortalia et ca­duca complexi: destituti praesidiis, quae a religione exspectari unice possunt, plane ituri sunt in vitia praecipites adolescentes, facillimeque in potestatem malarum secta­rum delapsuri. Harum rerum explorata veritas est: qui contra dixerint, ad capiendam fortasse assentatione valebunt improvidam adolescentiam, minime vero ad illud infir­mandum, quod ratio clamat et facta comprobant, consurgere ad prosperitatem et magnitudinem, spreto Deo, non singulos homines, non domos, non civitates un­quam posse. Contra vero earum rerum, quae honeste expetuntur atque ad utilitatem pri­vatam et publicam sunt conducibiles, ullane est, ad quam aspirare religionis Eccle­siaeque beneficio non liceat? Optima dux iuvenilibus ingeniis religio ad ea quae vera sunt, quae honesta, quae pulcra, capessenda: indolem animi bonam virtute sua per­ficit ac nobilitat: vitiosam emendat et corrigit. Si iuvenes versantur in studiis doctri­nae, doctrinarum omnium incrementis favet Ecclesia: si litteris operantur, semper illa fuit litterarum custos et altrix: si ad artes liberales instituuntur, artes siugulas afflatu suo ad altiora excitavit, et patrocinio texit: si mercaturis faciendis contrahendisque negotiis implicantur, iubet religio iustitiam in omni re contrahenda aequitatemque sancte servari.

Next

/
Thumbnails
Contents