Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae
XVI.
163 Quod si contemplari velut in speculo libet, dilecti filii, quid religio in homine adolescente" possit, qui penitus illi se tradiderit excolendum, ad ipsum Aloisium respicite. Munus enim Ecclesiae atque opus religionis est, quod ille, in tanta morum corruptela integer, Angelo proprior, quam homini videretur. Item religio effecit, ut inter opus strepitumque paternae domus austeris virtutibus, tamquam in sacro recessu, excelleret: ut humana omnia infra se posita ducens, hire aviti principatus, Dei gratia, se gestiens abdicaret: ut caritatis religiosaeque perfectionis exemplar, vix quartum et vicesimum annum ingressus, evaderet: denique ut tantum gloriae caelestis adipisceretur, quantum virgo pienfissima, Pazziorum decus, in caelo vix esse credidisset. Vere igitur felices habendi quotquot a primo tempore aetatis Ecclesiam vereri ac diligere assueverint ut matrem, audire prona voluntate ut magistram, sequi animo fidenti ut ducem. — Talem in vobis animum ac voluntatem, dilecti filii, ut Deus usque ad extremum tueatur, rogamus impense: itaque futurum divina bonitate confidimus. Est autem cum Ecclesia romámig Pontifex necessario coniunctus, quia unde ille abest, ibi vera Ecclesia esse non potest: Ubi Petrus, ibi Ecclesia. Ex quo consequitur obsequium et amorem Ecclesiae non posse ab obsequio et amore Pontificis separari. Nunc vero post procellas novissimi temporis, satis cognita vobis indigna nec ferenda condii io romani pontificatus. Quem quidem cum liberum praedicant, sincerum libertatis iudicium adulterant: quaenam enim ista libertas est, quam dare, adimere alieni est arbitrii? Inter crebras rerum politicarum vices haec ipsa ad Nos adeundi facultas omnino potest ad eorum voluntatem, qui imperant, interire. Recte vobis cordi jura Nostra dixistis paulo ante futura: sunt enim et vestro et bonorum omnium suffragio patrocinioque dignissima. Sed tamen cura sit hunc ex urbana peregrinatione fructum capere, ut unusquisque vestrum Sedi Apostolicae etiam coniun- ctius adhaereat. Ex Urbe vero reduces, efficite ut similia pietatis sensa apud plures exemplo operaque vestra propagentur: coniunctisque animis, omni ratione legitima pro pontificatu romano contendite: ex hac quippe caussa prosperus Ecclesiae cursus, religionis incolumitas, ipsa tranquillitas commoti orbis magnopere pendet. Intereaque divinorum munerum auspicem, et paternae Nostrae benevolentiae testem, vobis, familiis, societatibusque vestris universis apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Strigonii, die 21-a Octobris 1891. In multis Ecclesiarum rationibus, quoad interusuria capitalium cassis par- simonialibus illocatorum occurrere solet adnotatio, quod interusuria in cassa parsimo- niali relicta fuerint, quin una adnotaretur quantumnam interusuria efficiant. Circumstantia haec in superrevisione rationum magnas causat difficultates fitque parens multarum confusionum; Domini enim Arclii-Diaconi non valent in evidentia servare incrementum capitalium et dijudicare, utrum status activus et passivus, quem ob oculis sistere debent rationes, verus sit atque genuinus. Ad tollendas itaque exinde enasci queuntes confusiones praesentibus dispono et praescribo, ut in rationibus Ecclesiarum variarumque fundationum interusuria non levata id est una cum capitalibus in cassa parsiinoniali porro quoque relicta, in libello parsimoniali transcribantur ad capitale, Nr. 5029. De censibus capitalium cassis parsimo- nialibus elocatorum rationibus quotannis inferendis.