Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae

XVI.

161 XVI. Iuvenes catholici e diversis regionibus ad venerandos cineres angelici iuve- nis S. Aloysii a Gonzaga Romam peregrinantes die 1-a curr. ad conspectum Ssmi Domini Nostri admissi, oratore equite Alliata, his verbis salutaverunt communem catholicorum Patrem: Beatissime Pater! Provolutam vides ad sanctissimos tuos pedes catholicam iuventutem, unde- quaque ex christianis regionibus collectam, quae licet locorum ac gentium varietate seiuncta sit, unius tamen fidei voluntatisque vinculo est coniunctissima. Nostrum ple- rique catholicis societatibus sunt adscripti, quae Episcoporum ductu atque auspiciis institutae ubique terrarum coalescunt, et fraterno quodam foedere inter se consociatae, rei christianae provehendae tuendisque religionis iuribus adlaborant. Alacres romanam hanc peregrinationem suscepimus, tum ut conspectu Sanctitatis Tuae perfrui, Tibique nostrae venerationis voluntatisque significationem solemniori quadam ratione testari possemus ; tum etiam ut ex ipso Tui ore veritatis et sapientiae monita, hortamenta, praecepta, velut divinitus demissa, exciperemus. Gratias profecto maximas agimus auctori bonorum Deo, quod in tanta tem­porum iniquitate, in tanta errorum colluvione, qua iuvenum praesertim animi abrepti pertrahuntur, hanc nobis dederit mentem, ut Romano Pontifici addicti unice esse vel­lemus, tamquam lucernae lucenti in caliginoso loco. Cum ad sepulcrum angelici invenis Aloisii Gonzagae convenissemus, veneraturi virgineos ipsius cineres, trecentesimo hoc anno a beato eius obitu, ipsum deprecati sumus patronum atque exemplar aetati nostrae pontificia auctoritate propositum, ut hanc mentem atque haec erga Petri suc­cessorem studia sedulo in nobis custodiat ac foveat, nec patiatur ut unquam ab hoc sanae mentis consilio voluntatisque proposito deficiamus. Id sane nobis in votis est, id pollicemur: dum vita supererit, nunquam a Te fore abscessuros, et quoad impio­rum conatus insidiaeque adversus Romanam Sedem perstiterint, nos pro virili san­ctissimae huius Sedis iura propugnaturos. Utinam Deus nefariorum hominum consilia et molimina evertat, turbatis rebus ordinem tranquillitatemque restituat, Tibique im­primis, secundum catholici orbis optata, pacem affulgere velit, cuius ineundae rationem sapientissimis tuis litteris christiano populo demonstrasti. Unum superest, Sanctissime Pater, ut pro tua benignitate nos omnes Apo- stolica benedictione complectaris, quae et caelestium bonorum auspex nobis futura sit, nosque ad suscipiendam religionis romanique Pontificatus caussam valentiores efficiat. Quam benedictionem catholicis etiam societatibus deposcimus, ut una in omnibus sit Nr. 5028. Homagium iuventutis ca­tholicae Suae Sanctitati ex­hibitum, Ssmi- que Domini Nostri respon­sum.

Next

/
Thumbnails
Contents