Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae
II.
12 per gratiam ipsius, per redemptionem, qnae est in Christo Jesu, quem Deus proposuit propitiationem per fidem in sanguinem ipsius.1) Sane, si beneficium redemptionis reparare debet opus creationis, si filius hominis non venit, ut ipsémét affirmat2) nisi ad salvandum, quod perierat, evidens est, quod sicut humanum genus omnino periit in primo homine Adam, absque ulla exceptione, aliud Dei propositum esse non possit, quam illud, per secundum Adamum erigere ex integro, absque omni reservatione. Placuit ergo auctori naturae esse etiam auctorem gratiae eadem abundantia, et eadem extensione sine limite et sine restrictione. „Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio“ cecinit Psalter regius.3) „Sic Deus dilexit mundum“ ait S. Joannes, „ut filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum, non pereat sed habeat vitam aeternam.“4) „Proprio filio suo non pepercit,“ ait S. Paulus, „sed tradidit illum pro nobis,5) — et filius iste „dilexit me et tradidit semet ipsum pro me“6) dicit idem Apostolus. Id est pro me, sicut pro omnibus, sicut pro me solo, ita, ut si alius non fuisset peccator redimendus in mundo, nisi ego solus, Deus misisset filium suum de coelo in terram ad moriendum pro anima mea sicut pro toto mundo, quia idem amor, qui Deum fecit meum creatorem, cum nihil essem, facit filium eius meum redemptorem cum essem perditus. Et profecto fateri cogimur meritum Sanguinis Jesu Christi infinite majus esse, quam offensam criminum omnium hominum, et satisfactionem, omnia peccatorum debita, valore immenso supergredi, atque unam guttam sufficientem fore ad mille mundos redimendos. „Deus, qui dives est in misericordia propter nimiam cliaritatem suam, qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, cuius gratia salvati estis“, inquit gentium Apostolus;') in Christo, qui se venisse asserrit ut vitam habeant, et abundantius habeant oves, quorum se bonum pastorem declarat.8) Quis ergo dubitare ausit intentionem Dei esse, ut sit redemptor omnium animarum, quarum est creator. Et iccirco haec etiam est vera intentio infallibilis Mysterii Incarnationis, quod SS. Patres cum tota Ecclesia vocant admirabile commercium, hoc est Societatem Dei et hominum. Tota natura jacebat aegrota, et habebat opus medico, ad eiusmodi autem remedium prodigiosa invenienda erat medicina: ut ex medico et aegroto fieret una persona, hoc est ex Deo et homine unus Jesus Christus: Homo-Deus, sive ut S. Augustinus9) observat: „Ipsa natura suscipienda erat, quae liberanda.“ Credimus in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei Unigenitum, qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de Coelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine. Et homo factus est. Sicut autem Incarnati Verbi praecipuus scopus fuit per unionem Hypostaticam salvandi totam naturam humanam, ita portavit crimina totius mundi. „Vulneratus est propter iniquitates nostras, ait Isaias propheta, attritus est propter scelera nostra, disciplina pacis nostrae super eum et livore eius sanati sumus. Omnes nos, quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit, et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum.“10) Sic „misericordia et veritas obviaverunt sibi: justitia et pax osculatae sunt,“ canit Psalter regius.11) Omnis ergo *) *) Rom. 3. 23. aeq. - 2) Math. 18. 11. — °) Psalm. 129., 7. — 4) 3. 16. — 5) Rom. 8. 32. — «) Gal. 2. 20. — ’) Ephes. 2. 4. seq. — e) Joan. 10. 10. et 11. — °) de ver. relig. — 10) Isa. 53. 5. et 6.— u) Psal. 84. 11.