Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae
II.
13 caro videbit salutare Dei, sicut dicit prophetia incarnationis, et docent SS. Patres, ex quibus suffecerit unum aliumve adduxisse. S. Ambrosius: „Mysticus“, inquit, „Sol ille Justitiae omnibus ortus est, omnibus venit, omnibus passus est, et omnibus resurrexit. Ideo autem passus est, ut tolleret peccatum mundi. “*) S. Leo M. autem ait: „Nemo ab huius alacritatis participatione secernitur, una cunctis laetitiae communis est ratio, quia Dominus noster peccati, mortisque destructor sicut nullum a peccato liberum reperit, ita liberandis omnibus venit.“2) Et in alio loco profert rationem factae per Christum redemptionis omnium hominum dicens: „et saevienti diabolo per injuriam Judaeorum, formam servi nihil peccati habentis objecit, ut per eum ageretur omnium causa, in quo solo erat omnium natura sine culpa. Mediatorem inter Deum peccatis offensum, et inter homines offendentes ad salvandos et redimendos omnes homines incarnatum, passum et mortuum fuisse, luculentissime patuit tunc, quando agnus ille in ara crucis pendens, sacrificium jam jam consummaturus, clavos inter et spinas, cum nihil nisi supremum restaret suspirium, ore quasi moriente, coelestem Patrem suum deprecatus est: „Pater dimitte illis, non enim sciunt, quid faciunt.“ Neque hoc solum erat pro centurione converso, pro quo Redemptor moriturus misericordiam petiit, magis per vulnera, quam per vocem, sed orat etiam pro indurato, injustissimo judice Pilato. Nec solum id erat pro latrone poenitente, sed et pro obstinato, non solum pro Petro, et pro aliis Apostolis fidelibus, sed etiam pro Juda traditore, nec solum pro iis, qui regressi sunt e monte Calvariae, percutientes pectora sua et dicentes : vere filius Dei hic erat, sed etiam pro illis Sacerdotibus et Scribis, quibus, ut S. Leo M. observat, indulgentiam Salvator petebat, qui supplicium crucis illusionibus asperabant, et in quem manibus saevire non poterant, linguarum tela jaciebant.3)“ Ubi abundavit peccatum, „superabundavit gratia“ dicit Apostolus.4) S. Leo M. autem: „Effusio enim sanguinis,“ inquit „Justi pro injustis tam potens fuit, ad privilegium, tam dives ad pretium, ut si universitas captivorum in Redemptorem suum crederet, nullum tyrannica vincula retinerent.““) Dupplicem Christi Domini adventum in terram, duas in mundo apparitiones e SS. Litteris noscimus. Prima vice venit ad sanandos aegrotos, secunda vice veniet ad judicandos reos. Venit ille, ut Salvator et medicus, iterum veniet, ut Iudex. Hinc S. Augustinus ait: „px-ima dispensatio Domini Nostri Jesu Christi medicinalis est,“6) non judicialis. De prima dictum est : „non misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.“’) De secunda autem scriptum est: ,,quando venerit filius hominis in majestate sua, et sedebit super thronum suum, omnes gentes congregabuntur ante eum et separabit eos, sicut pastor segregat oves ab haedis.“8) Unde discimus primam Dei Iucarnati intentionem fuisse salvai'e totum mundum, et neminem damnare: hinc enim venit ut mediator, ut offerat per sanguinem suum reconciliationis gratiam unicuique in primo suo adventu, ut evitemus rigorem Judicis in secundo. ,,Exhortatur nos primo,“ ait S. Augustinus ,,ut non judicet nos, est hodie noster advocatus, ut non cogatur aliquando esse ixoster Judex. Equidem cum ille venerit, redditurus est, quod promisit, et quod in primo adventu contulit, exacturus est in secundo.“9) Vita durante viatoris, aliud officium et munus non *) In Psal. 118. — 2) Serm 1. de nat. — 3) Serm. 8. et 4. de pass. — 4) 1. Tim. 1. 14. — 5) Serm. 12. de pass. — 6) Tract. 36- in Joan. — 7) Joan. 3. 17. — 8) Matth. 25. 31. et s. — 9) In Ps. 51.