Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae

II.

11 II. S. Eligius Episcopus Noviomensis suum in Capite jejunii Quadragesimalis ad populum de laudibus jejuuii directum sermonem sic exorditur: „Quanta sit erga nos, fratres dilectissimi, divinae pietatis miseratio, et quam multiplicibus modis nostrae prospiciat saluti clemens eius dignatio, nec ulla potest prospicere cordis humani cogi­tatio, nec aliquibus effari verbis oris nostri valet assertio. Vitiata enim denique in primis suis parentibus tota stirps generis humani, et sempiternae solum obnoxia da­mnationi, nullas ex se poterat habere vires hanc evadendi; quae relicto imo contempto auctore vitae, se sponte mancipaverat mortis auctori. Et ideo justo Dei judicio, quia justus est Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo, aeterna juste perpeti sup­plicia cogeremur omnes, qui in Adam peccavimus, et in ipso quasi originaliter lapsi sumus: nisi Dominus Noster, quemadmodum incomparabiliter justus, sic incomparabi­liter esset et pius. Cum itaque in fovea perditionis prostrati jaceremus, et suo merito pereundum esset omnibus, divina non tulit bonitas suum irremediabiliter perire opus: appetente enim temporum plenitudine, illum, quem peccantibus protoparentibus in paradiso promisit, Salvatorem misit, qui, ut verbis utamur S. Augustini: „ad sanan­dum grandem aegrotum descendit omnipotens medicus; humiliavit se usque ad mor­talem carnem, tanquam usque ad lectum aegrotantis.“1) Sive ut ait Apostolus: „Beni­gnitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei“2); „qui pro nohis aeterno Patri Adae debitum solvit, et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit,“ quemadmodum canit Ecclesia,3) cuius infallibili magisterio edocti credimus et confitemur, quod ex una parte nullus hominum intret in regnum coelorum, quam per merita et redemtionem Salvatoris, agni huius Dei qui tollit peccata mundi, quodque in nullo alio sit salus, nec aliud nomen datum sit hominibus ad se salvandos, quodque nihilominus haec redemtio sit tam universalis pro hominibus, ut ad mortem usque possint haurire salu­tem suam ex fontibus Salvatoris. Firma enim porro fide tenemus: Deum esse Salvatorem omnium hominum4) et ideo Christum pro omnibus mortuum,5) et gustasse mortem pro omnibus, esse propitiationem non solum pro peccatis nostris, sed etiam pro peccatis totius mundi, gratiam eius et benignitatem apparuisse omuibus hominibus6) „et sicut in Adam omnes mortui sunt, ita in Christo omnes sint vivificati.“7) Deum omnia concluisse in incredulitate ut faciat misericordiam omnibus,8) atque hunc unicum mediatorem se ipsum dedisse in redemptionem pro omnibus,9) illumque ad se invitare omnes, qui laborarent et onerati essent,10) omnes peccasse, et egere gloria Dei, justificatos gratis q Serm. 59. de verb. Dom. — 2) Tit. 3. 4. — 3) in pasch, praef. — 4) I. Tim. 4. 10. — 5) 2. Cor. 5. 15. — «) Tit. 1. c. — ’) I. Cor. 15. 22. — ») Rom. 11. 32. — ») I. Tim. 2. 5. — 10) Matth. 11. 28. Nr. 511. Christus Do­minus Salva­tor est omnium hominum, quia pro omni­bus passus et mortuus est.

Next

/
Thumbnails
Contents