Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae

XIII.

119 praebebit segetem prudentiae et consultationi vestrae deliberatio et constitutio eorum, quae maxime profutura sint ad incendenda sacerdotum studia, qui modo operantur in vinea Domini, atque ad alumnos excolendes, quos enitere aliquando oportebit in Domo Dei, solidae scientiae lumine, germani spiritus ecclesiastici laude, omni demum sacerdotalium virtutum ornatu. Item paternam vigilantiam vestram exercebit diligens inquisitio eorum, quae plurimum conferant, ut fidei rudimentis populus recte imbua­tur, eiusque corrigantur mores, ut scripta vulgentur, quae sanam doctrinam serant, et virtutum germina foveant, ut opera instituantur, quae benefacta caritatis effundant, et, quae iam condita sunt, novis floreant incrementis. Gravissimum denique argumentum deliberantibus Vobis datura erit opportunitas constituendi recipiendique in Lusitano llegno religiosas sodalitates, cuius rei periucundae vidimus summam fuisse curam omnibus, qui Bracarae Augustae congressi sunt. Scilicet haec sodalitia non modo auxiliares quasi copias suggerent clero, qui in dioecesibus vestris sacram Christi mi­litiam colit, sed etiam, quod plurimi est, sufficere poterunt Apostolicos viros, qui sacrarum missionum obeant ministerium in regionibus transmarinis Lusitanae ditioni subiectis. Huius autem perfunctio muneris cum ad amplificandum Christi regnum in terris erit profutura, tum ad Lusitani nominis ornamentum et decus. Sane perennem adepti sunt gloriam Principes et maiores vestri, quum amplis, qua latuerunt, regio­nibus detectis evangelicae doctrinae lumen una cum politiori humanitatis cultu, fa­vente ac iuvante Apostolica Sede, iis attulere. Verum ut praeclaris liisce inceptis sua constat natura et vis, neque ea a pristina gloria et stabilitate decidant, nitantur opor­tet constanti praesidio et virtute praestantium virorum, qui divino spiritu oppleti et contra adversos acatholicorum conatus obnitentes, studium omne suum et operam conferant, ne omnino intercidant, sed novo indito vigore reviviscant ea bona, quae in eas oras e Lusitana regione fluxerunt. Horumce virorum erit contendere, ut, qui iam crediderunt in Deum, confirmentur in fide; hanc qui firmiter tenent, prae se ferant etiam honestate morum, religionis cultu, summa in servandis officiis diligentia, demum, ut, qui iacent adhuc in tenebris, sese ad cognitionem veri Dei et ad evan- gelii lucem accipiendam convertant. Iamvero plures liuiusmodi viros sancto flagrantes zelo large praebere pote­runt religiosae sodalitates, quorum alumni, prudentium virorum iudicio, cui aetatum omnium suffragatur experientia, non minus feliciter quam laboriose perfungi con­sueverunt hoc ministerio salutis. Hos enim cum societatum, quibus addicti sunt, ratio et disciplina, tum sua cuiusque virtus constanti exercitatione exculta tanto pares operi prae ceteris solet efficere. Nobis profecto persuasum est, fore, ut Lusitanum Gubernium prona exci­piens aure consilia vestra eaque bona plurimi faciens, quae ceteris antecellunt, iiltro amoliatur obices omnes, qui religiosarum sodalitatum libertatem intercipiunt, ac po­testate sua faveat studiis vestris, quae eo spectant, ut pleno robore vigeat lateque floreat cum avita gloria catholica religio in Lusitania locisque omnibus ditioni eiusdem adiectis. Hanc autem persuasionem eo facilius induimus, quod iam neminem latet, prout et vobis compertum est, quaenam Nostra sint hac super re consilia et vota. Haec scilicet dum ad religionis bonum feruntur, intendunt pariter solitam Lusitanae

Next

/
Thumbnails
Contents