Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae
XIII.
120 gentis prosperitatem. Hoc enim munus, liae partes Ecclesiae a divino Conditore datae sunt, ut in communi liomimim societate vinculum pacis sit et salutis praesidium. Quare nihil detrahit ecclesia de potestate eorum, qui civitatibus cum imperio praesunt, illam imo tuetur ac roborat, dum legibus ab ea manantibus sanctionem religionis addit, debitam magistratibus observantiam inter officia a Deo imposita recenset, commonet cives, ut a seditione et quavis rei publicae perturbatione abstineant, docet omnes virtutem colere et munia sedulo obire, quae cuiusque statui et conditioni cohaerent. Est itaque Ecclesia morum magisterium optimum, cuius salutaris disciplina cives praestat probos, honestos, pios in patriam, fideles principibus iisque addictissimos, tales demum qui publici civitatum ordinis stabile firmamentum constituant, iisque vires praebeant invictas ad ardua quaeque et praeclara aggredienda facinora. Eapropter rei publicae salubriter utiliterque consulitur, quum Ecclesia sinitur ea uti agendi libertate, quam iure vindicat, eique amice via sternitur, ut late explicare beneficas vires suas, et omnem, quo praedita est, instructum in commune bonum valeat adhibere. Quae quidem sententia licet ad gentes omnes pertineat, aptissime tamen cadit in Lusitanum populum, penes quem catholicae religionis pars tanta fuit iam- pridem in fingendis hominum moribus et ingenio, in fovendis scientiarum, litterarum et artium studiis, in inflammandis animis ad egregia quaeque domi militiaque gerenda, ita ut videatur quasi parens et altrix divinitus data ad pariendum fovendumque, quidquid in ea gente enituit humanitatis, dignitatis et gloriae. Fusius hac de re vobiscum egimus in memoratis litteris encyclicis, quas dudum ad vos dedimus: hoc unum modo praestat recolere, religionis vim et virtutem nullum pati interitum, quia ea quae tradit principia doctrinae, Deo auctore, nullis temporum locorumve finibus coercentur, quippe ad salutem et solatium pertinent populorum omnium. Quare ea beneficia maxima, et valida praesidia, quae alias attulit praenobili genti vestrae potis est adhuc praestare ad eius salutem, prosperitatem et decus. Hoc praesertim tam iniquo tempore, quo tanta est animorum infirmitas vel perturbatio, ut oppugnentur audacter, nedum in incertum revocentur, summa principia, quibus humanae societatis ordo et tranquillitas continetur, nemo est, quin intelligat, quam necesse sit religionis uti praesidio et sanctis, quae ab ea traduntur, praeceptis ac documentis. Convenit enimvero inter cordatos omnes honestosque viros nullum certius esse aptiusque remedium adversus mala, quibus Nostra premitur aetas et pericula, quae impendent, quam doctrinam catholicam, si integra excipiatur et incorrupta, eumque teneant homines vitae cursum, qui ad normam eius exigatur. Quamobrem non ambigimus, Dilecti Filii Nostri, Venerabiles Fratres, quin eo, quo praestatis, pastorali zelo, animi vi et constantia manum admovere properetis operi, quod Vobis commendavimus. Ita Vobis agentibus erit summae laudi iustaeque gratulationi, quod optime mereri potueritis de religione, cui studetis summopere, ac de patria et gente vestra, cui vehementer optatis non minus quam cupimus Ipsi, ut constet immota tranquillitas et cuncta ex sententia procedant. Deum interea adprecantes, ut Vos suis muneribus cumulet et vestra propitius incepta secundet, Apostolicam benedictionem, paternae caritatis testem Vobis,