Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae

XIII.

118 Haud Vos praeterit, dilecti filii Nostri, Venerabiles Fratres, quod Bracarensi coetui optime compertum fuit, eo deventum esse, ut fides ipsa apud plures in discri­men vocetur, adeoque cavendum pro viribus sit, ne ignorantia vel socordia ex ani­mis excidat aut elanguescat, sed curandum, ut haereat alte defixa cordibus et in bo­nis operibus cultuque virtutum laetam gignat copiam et dulcedinem frugum optima­rum. Certandum est adversus conatus hostium veritatis, ne latius serpat mala labes, quae ex eorum exemplis, pravisque doctrinis passim effusis promanat. Multa sunt consananda vulnera, quae istorum labor improbus et calamitas temporum gregibus intulit curationi vestrae commissis, multa sunt excitanda, quae iacent, multae adhuc animas fidelium premunt necessitudines, quas, si penitus tolli nequeunt, leniri sal­tem oportet. Haec, quae, uti diximus, curas flagitant et industriam vestram plenius et commodius effici poterunt, si arctior in dies inter sacrorum Antistites concordia fiat, eorumque sit opera coniunctior in necessitatibus cleri et fidelium explorandis, in con­ferendis consiliis ac decernendis iis, quae communiter visa fuerint expedire cum sin­gularum dioecesium rationibus, tum iis quae latius patent et altius eminent, quippe quibus gentis universae prosperitas et salus continetur. Arctioris huius consociationis inter sacrorum Antistites opportunitas minime latuit eorum prudentiam, qui Bracaram Augustam convenere; quare probatissima Nobis ea scita fuerunt illustris coetus, quae ad hanc coniunctionem fovendam spectabant, per quam fidelis populus ampliora ex- pectat eaque diuturna benefacta a praesulibus suis, quibus ducibus et rectoribus utitur. Atqui ad summam hanc diuque duraturam coniunctionem efficiendam nihil praestabilius est more et instituto in aliis regionibus iam recepto, ut praeter con­gressiones, quibus etiam laici fideles intersunt (cuiusmodi coetus Bracarensis fuit), agantur quotannis peculiares Episcoporum conventus, quem morem penes vos etiam induci et Vobis in votis esse novimus et Ipsi magnopere optamus, quum bona eius ope religioni parta, multiplici et constanti eluceant experientiae testimonio. Sane ex liuiusmodi conventuum frequentia primum ea sequitur, quam diximus, summa con­sensio et consociatio virium, quae una magnis inceptis faustos dare potest exitus, tum coeuntium Antistitum magis magisque incenduntur ad agendum animi, confirmatur fiducia, collustrantur mentes collatis consiliis et invicem sapientiae luminibus commu­nicatis. Ad haec per hosce coetus sternitur via quodammodo cum ad dioecesanas et provinciales habendas Synodos, tum ad cogendum nationale concilium, cuius celebra­tionem Vobis in optatis esse magnopere gaudemus, eam namque diuturna experientia utilitatis e similibus praegressis captae vehementer suadet, et sacrorum canonum praescripta maiorem in modum commendant. Porro ex annuis, quos diximus, Anti­stitum conventibus illud etiam optimum sequitur, ut laici fideles novis veluti stimu­lis admotis alacrius gradientes ea quam iuiere via pergant et ipsi conventus agere, consilia conferre, iunctisque viribus conniti ad communem tuendam religionis causam, ac dicto audientes Pastoribus suis ea studiose peragere, quae ab ipsis docentibus et cohortantibus exceperint. Neque vero congredientibus Vobis in coetibus annuis nego­tiorum copia defutura est, quibus vos oporteat, studium operamqne navare. Nam praeter pecularia negotia, quae forte in singulis dioecesibus inciderint, quaeque rectius expediri potuerint adhibitis communis experientiae luminibus, amplam

Next

/
Thumbnails
Contents