Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IX.
50 juxta legem regni, quippe artic. LIII. § 12. anni 1868. in alia, quam catholica religione educandus foret. Mature itaque pensatis et ad trutinam revolutis omnibus circumstantiis, ac difficultatibus in eo coalitum fuit, ut de prolibus, de quibus loquitur et agit ministeriale rescriptum, testimonium exaretur et ad locum in ministeriali rescripto designatum transponatur secundum schema subnexum: „A vallás és közokt. m. kir. Minister 1890. február hó 26-án 10086. sz. a. kelt rendelete folytán. „X. róm. katli. és Y. helv. htv. (ág. ev. hitv.) x—i lakos sztiló'k 18 . . . évi ...........hó ... napján született N. N. fia (leánya) 18 . . . évi ............hó ... napján a r óm. katli. egyház szertartása szerint, N. N. keresztszülők jelenlétében megkeresztel- tetett és anyakönyveztetett. Kelt (hely) aláirás.“ Interim autem monemus Yos et obsecramus V. Fratres et Filii in Christo Dilectissimi, ut doctrinam de mixtis matrimoniis populo fideli omni data occasione : ex ambone, in catechesibus, in schola, in sacra Sede confessionali an nun cietis et proponatis. Doceatis fideles, quod s. Mater Ecclesia, mixta matrimonia nunquam probaverit vel probet sed toleret tantum ut minus malum, ad evitanda mala majora; quia prout Clemens Pontifex XI. loquitur, regulae Ecclesiae Dei, apostolicae Sedis ac sacrorum canonum catholicorum cum haereticis conjugia abhorrent. Exponatis saepe saepius fidelibus vestris, matrimonia mixta sedem atque fomentum esse indifferentismi religiosi, tantopere ab Ecclesia damnati; per adjuncta temporum legumque iniquas dispositiones fere impossibile esse, ut proles e similibus matrimoniis progenitae in religione catholica educentur in perpetuumque discrimen adduci salutem aeternam non tantum prolium, sed ipsius quoque conjugis in matrimonio mixto viventis. Haec autem omnia non modo tempore, quo parochianos vestros connubia celebraturos esse intelligitis, proponatis; dum enim desponsi, omnibus ad nuptias jam fere paratis, se coram Vobis sistunt et copulationem matrimonialem insinuant, tunc jam experientia docente, a proposito suo dimoveri se amplius haud patiuntur. Nulla praetermissa occasione, fideles catholicos, jam a juventute, quod toties inculcavimus, sedulo instruatis, ac solidis illos fundamentis in causa salutis imbuatis, unde fiet, ut non tantum quoad verbum elementa fidei addiscant, sed plenam perfectamque religionis suae et obligationum inde sequentium cognitionem habeant, quae eos a quovis errore et inconsiderata agendi ratione praeservet. Excitetis frequenter attentionem fidelium ac multiplicia pericula e matrimoniis mixtis dimanantia, doceatis illos, quam facile evenire poterit, ut pars catholica in matrimonio mixto vivens, errores venenum guttatim hauriat atque lue illius ita paulatim tabescat. ^Strigonii, die 14-a Aprilis 1890. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus.