Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXIII.
144 malversationis, defraudationis, periurii ac culposae decoctionis ; sed convictus fuit tantum de crimine aeris alieni. Hac de causa damnatus fuit ad vincula per 35 dies : sed ope cautionis mille florenorum liberatus fuit e carceribus, pendente iudicio, quia fiscus appellaverat ad superiorem civilem curiam. Attenta parochi liberatione, censuit Antistes tempus advenisse ut iudicium contra parochum tandem concluderetur. Reassumptis itaque actis auditus fuit ex officio defensor, dein et promotor fiscalis : ac demum ipsémét Archipraesul, commis- sario iudice Vicario generali aliisque circumdatus, auditis quae hinc inde afferebantur ad parochi destitutionem deveniendum esse decrevit, sub die 16 Septembris 1889 ob crimina quae sequuntur idest: ob neglectam aut malam sacramentorum administra- tionem in sua paroecia, ob ruinosam beneficii administrationem, ob deviam piarum oblationum applicationem, ob inhonestam cum feminis conversationem et concubinatum, ob suspensionis violationem, ob illicitam missae iterationem quandoque factam, ob decoctionem et subsequam parochi infamiam, ac demum ob irreverentiam et iniuriosos libellos contra Ordinarium ac maxime contra Vicarium generalem conscriptos. Damnavit etiam ad peragenda, propriis sumptibus in claustro Minorum Con- ventualium, exercitia spiritualia, seu recollectiones per sex hebdomadas ; quibus rite peractis a censura suspensionis absolveretur. Parochus ad SSmum, datis litteris, appellavit. In S. Congregatione Concilii, quae causam cognovit, auditis defensionibus Curiae et parochi, propositum fuit diluendum DUBIUM. An sententia Curiae Leopoliensis sit confirmanda vel infirmanda in casu. RESOLUTIO. Sacra Congregatio Concilii, praevia gravi discussione sub die 23 Maii 1889 respondere censuit: Sententiam esse confirmandam, et dentur Ordinario facultates, ut pro suo arbitrio et conscientia sacerdotem Stanislaum Stoiatoivski absolvat a censuris, ob praemissa incursis et dispenset ab irregularitatibus, ob censurarum violationem contractis. EX QUIBUS COLLIGES. I. Suspensionem, qua censura ad frangendam contumaciam, omnino ferri iuridice posse, praeviis monitionibus. II. Ordinarios paroecia privare posse rectores turpiter et scandalose viventes ex Tridentino patet sess. 21 cap. 6 de ref. ; hi enim praemoneri debent, coarctari et castigari; et si in sua nequitia perseverent beneficiis privandi sunt, omni exemptione et appellatione remota. HI. Parochum in themate scandalosam vitam duxisse per plures testes probatum est; et ideo eius remotionem omnino necessariam censeri. IV. Ad eiusmodi remotionem satis esse servare formam iudicii in substantialibus iustitiae, quando aliter fieri nequeat; quia bonum animarum id enixe exposcere videtur, ne scandala protrahantur. V. Ex iure constat puniri posse infamatum contumacem qui malitiose se absentat, aut procurat ne citatio ad eum pervenire possit. VI. Etenim iterata reo indictione pro termino peremptorio ; quatenus absque