Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXIII.

141 XXIII. LEOPOLIEN. SUSPENSIONIS ET PRIVATIONIS PAROECIAE Die 14 Iunii 1890. Sess. 21. cap. 6 De reform. COMPENDIUM FACTI. Stanislaus Stojatowski, adhuc iuvenis, Societatem lesu ingressus, et inter eius sodales cooptatus, ibi tredecim vitae annos exegit et sacerdotio initiatus fuit. Vertente anno 1875, cum sextum aetatis suae lustrum ex­cessisset petiit et obtinuit ut inde discederet, et ad suum locum natalem, Leopolim, penes patrem suum, infirmum, ad inopiam redactum et numerosa prole gravatum, in subsidium veniret. Dimissus a societate fuit, hoc a P. Kautny die 11. Iunii 1875 signato testimonio : „R. D. Stanislaus Stoiatowski excellebat amore et studio piorum exercitiorum, magna assiduitate, nec non haud exigua facilitate scribendi verbumque Dei praedicandi. Deerant tamen ei aliquae virtutes homini religioso necessariae, nempe paupertas, obedientia et prudentia in conatibus, quos non semel praeter scientiam et voluntatem superiorum suscipiebat.“ Stanislaus, statim ac egressus e societate lesu, Leopolim venit, dum optaret ecclesiastico aliquo pastorali munere donari, etiam ut certo proventu, quo tute ac honeste vivere posset augeretur, vicarii officium primum in oppido Grodecensi, dein Leopoli, obtinuit. Cum vero anno 1879, vel 80, parochia Kulikow suo pastore viduata mansisset, Stanislaus a patrono laicali eam obtinuit. Illico vero difficultates adversus eundem enatae sunt, quasque enarravit appellando ad S. Sedem. In suo supplici libello Stanislaus dicit inimicos viros, qui invidia in eum tabescebant, mulierem pessimam invenisse, quae inhonestae vitae ipsum accusaret. Stanislaus Ordinarium adit, et ut iudicialis inquisitio fieret, extemplo petit. „Mulier accusans, inquit ipse, ad iuramentum trahitur, et mira Dei dispositione, post paucos dies subitanea morte e vivis eripitur. Magna fit consternatio! Disquisitio super oblata accusatione intra paucos dies absolvitur eo exitu : declaratur mihi, quod accusatio per demortuam mu­lierem facta, auditis aliis etiam testibus, veritate carere comperta est. Rem etiam Ordinarius in longissima sua relatione saepius commemorat, atque recolit inhonestam relationem, cuius tunc temporis Stanislaus criminabatur, fuisse cum quadam Maria Skazowa uxore cuiusdam viri Leopoli commorantis, quae, una cum filiis Kulikowiam saepe veniebat et ibi diu confidenterque penes parochum moras trahebat. Nr. 6567. S. Congr. Concilii quoad suspensionem cuiusdam parochi et privationem a paroecia.

Next

/
Thumbnails
Contents