Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXIII.

142 Paulo post per decanum ecclesiastici districtus Zothieviensis, canonica visi­tatione ex Ordinarii mandato instituta, plura irregularia in paroeciae administratione, et in specie tamiliaritatem cum Maria Skazowa adliuc perdurare inventum est. In sequelam exhibitae per decanum relationis die 21 Februarii 1882 litterae Stanislao mittebantur, quibus suorum officiorum monebatur, et spiritualia exercitia per sex dies eidem indicebantur. Ipse ad Archiepiscopum Olomucensem, delegatum in secunda instantia iudicem pro archidioecesi Leopoliensi, recurrit; sed reiectus, adhuc iussa facere distulit; usque dum, mense Martio sequentis anni 1883, suspen­sione eidem interminata ni pareret, tandem spiritualibus exercitationibus operam dedit. Vertente anno 1884 cum in sacra quadam concione contumeliis affecisset quemdam Ludovieum Doschly, in ius raptus, a iudice saeculari ad carcerem per quatuor dies damnatus fuit. Quam tamen poenam ex Imperatoris gratia, commen­dante Ordinario, effugit et, in mulctam 200 fiorenorum commutatam habuit. Anno 1885, haud prudentior factus, iubet, qua de causa non liquet, e pariete ecclesiae amoveri lapidem memoriae cuiusdam defuncti Mathiae Sobota dedicatum. Infremit familia, et parochum ad tribunal civile trahit. Tribunal tercentis florenis aut carcere per 30 dies parochum mulctat. Parochus poenam luit, sed lapidem non restituit. Familia Sobota ad Ordinarium confugit. Et hic iteratis litteris dierum 3 Martii, 17 Aprilis, 20 Septembris ac tandem 29 Novembris 1887 sub suspensionis comminatione, nisi intra 30 dies pareat, lapidem restitui iubet. Sed parochus adhuc non cedit; et Curia, eo non obstante elapsisque licet fatalibus, silet. Cum vero, sub initium anni 1888, eadem archiepiscopalis Curia Stani- slaum acriter pluribus ex capitibus redargueret, hic illico postulavit, ut strictae iudi- ciali indag-ationi subiiceretur. At curia non censuit huic petitioni morem tunc esse gerendum. Verum durius iam iam instabat contra parochum iudicium. Siquidem variis de causis, contigerat ut aes alienum parochi, paullatim crescens, tam ingens tandem fieret, ut teste Ordinario, 20 millia fiorenorum, 45,000 lib. pertingeret. Instante itaque quodam advocato, die 28 Aprilis 1888 concursus creditorum a tribunali indictus fuit et decoctio parochi declarata. A tribunalis decreto ad appellationis curiam Vindobonensem Stanislaus illico provocavit; sed antequam Vindobona responsum veniret, Leopoli, in foro ecclesiastico contra parochum maiora decernebantur. Die 24 Maii, Vicarius Generális et coadiutor Episcopus nomine Puzyna, Kulikowiam ad visitationem peragendam venit; et cum plura abnormia audierit atque invenerit, hoc duxit ferre decretum. „Te suspendimus ab officio et ita suspensum te renuntiamus et declaramus, donec aliud disposuerimus, reservato Nobis iure contra te ad alias poenas graviores procedendi, si tali modo suspensus Missam celebrare, praedicare, Sacramenta admini­strare aliaque officia parochialia exercere auderes. Interea curae animarum providebit R. Ladislaus Haidukiewicz cooperator ad ecclesiam parochialem rit. lat. Kulikowiensem." Decretum liuiusmodi ab ipso Vicario continuo nunciatum est universae plebi in parochiali ecclesia Kulikowiensi undique congregatae. Qua de causa Stanislaus territus Leopolim statim proficiscitur, Archiepiscopum coram alloquuturus ; a quo tamen receptus non fuit.

Next

/
Thumbnails
Contents