Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VI.
50 negarent ac solam sensuum voluptatem insectarentur, eique inservientem utilitatem, ius autem et iustitiam e sola corporea vi, vel voluptate dimetirentur. Eminet voluptas; obstacula removet, vel frangit vis; materiam parat utilitas. Haec multis hodie pro iure sunt, vel iura constituunt, quae sola quandoque utilitate com- prehunduntur, iuxta illud: „Atque ipsa utilitas justi prope mater et aequi.“1 — Mirum igitur non est, quod, ut in subnexa Allocutione Beatissimus Pater loquitur, multorum animi maximo sane errore libertatis adipiscendae specie decepti, sensim a Jesu Christo Ecclesiaque nostra aetate secesserint, exuentes formam Christianam, disciplinam civilem constituentes, et administrari totam rem publicam, religione posthabita. Quae hinc mala dimanaverint ,in societatem, legimus in praelau- data Allocutione, quorum etiam indicatur ibidem certum et unicum remedium, Christi nempe Religio, et quae huius magistra et iussu divinitus constituta est, Sancta Hei Ecclesia. Inter calamitates nostri temporis recensentur in Allocutione etiam pax armata, quae viget, et cui substituenda optatur, vera illa diuturnaque pax, quam mundus dare non potest, sed solus Ille, a quo sancta desideria, recta consilia et iusta sunt opera. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. ALLOCVTIO HABITA IN CONSISTORIO DIE XI. FEBRVARII AN. MDCCCLXXXIX. VENERABILES FRATRES. Nostis errorem sane maximum, per quem multorum animos, libertatis adipiscendae specie deceptos, sensim a Iesu Christo Ecclesiaque secedere nostra videt aetas. Scilicet pravarum doctrinarum fructus temporibus moribusque maturati adolescunt: iamque vitium est parvis magnisque civitatibus fere commune, exuere formam Christianam, constituere disciplinam civilem, totamque administrare rem publicam, religione posthabita. — Tali animorum habitu Nos quidem affecti cura ac sollicitudine summa, cogitare de remedio numquam intermisimus: vosque ipsi, venerabiles fratres, testes estis, operae Nos diligentiaeque in eo plurimum ponere, ut appareat, quo sit tandem miserrimus iste a Deo discessus evasurus, et ut quotquot ad alia aberraverint, referant sese ad liberatorem suum, Unigenitum Dei, in cuius fide patrocinioque conquiescere perpetuo ac fidenter debuissent. His de caussis semHoratii Sat. I. 3.