Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VI.

51 per studuimus cum exterarum gentium imperiis eas, quas moris est, vel confirmare necessitudines, vel coniungere. .Restituere in praesentia conamur cum potentissimo Russiae imperio : neque diffidimus id, quod est in optatis, ex sententia successurum. Qua in re cogitationes curasque Nostras singulari studio ac pari benevolentia contu­limus in rei catholicae apud Polonos statum : quodque ad ordinandam earum Dioe­cesium administrationem magnopere pertinebat, aliquot iam episcopi designati sunt. Eos ipsos renuntiare hodierna die in hoc amplissimo consessu vestro magnopere libuisset, nisi plus aliquanto temporis tota negotii perfectio desideraret. Omnino idem iter, quamquam inimicorum opera non raro impeditum, sed tamen idem iter, quantum est in Nobis, perseveranti voluntate tenebimus. Atque in hoc proposito ea Nos cogitatio confirmat, unum esse perfugium animorum, unam spem sempiternae salutis eamque certissimam, Ecclesiam catholicam : proptereaque, in hac plena dimicationum vita mortali, Nostrum est omnes homines ad Ecclesiae sinum, tamquam ex aspero mari ad portum, vocare, maximeque ad confidendum caritati eius impellere: confugientes enim ad sese semper est materno acceptura complexu, adhibendoque Evangelii lumine sanatura. — Praeterea in hanc, quae de­gitur, aetatem tam ancipites incubuere casus, ut fessis communibus rebus omni ope et contentione subvenire necesse sit. Urgent enim undique, quod vel his ipsis po­stremis diebus in Urbe vidimus, urgent populares cupiditates inflammatae ac furen­tes ; et crescente rerum malarum audacia, in ipsa civilis societatis fundamenta impe­tum conantur facere. Silente religionis voce, sublatoque divinarum metu legum, quae ipsos animi motus in officio continere iubent, quaenam vis esset in civitatibus reliqua satis efficax ad propellenda pericula? In hoc igitur, quod datur opera revo­candis illuc hominibus, ubi praecepta virtutum ac principia conservandi ordinis incorrupta vigent, verissimo afficitur beneficio respublica, egregieque de salute com­muni meretur. Sed est et aliud considerandum, quod opportunitatem habet singularem. Nimirum si contigit unquam alias, ut pacatae res concordi populorum voto expe­terentur, certe expetuntur maxime hoc tempore, cum in ore est omnium pax, tran­quillitas, otium. Testantur summi principes, et quotquot per Europam res publicas gerunt, hoc se velle conarique unice, pacis beneficia tueri: idque valde assentienti- bus cunctis civitatum ordinibus, quia revera quotidie magis apparet bellorum popu­lare fastidium. Honestissimum fastidium, si quod aliud: nam certare armis potest esse quandoque necessarium, numquam tamen vacat magna mole calamitatum. Quanto autem calamitosius hodie futurum in tanta copiarum magnitudine, tam longe pro­vecta rei militaris scientia, tam multiplici ad internecionem instrumento? Quae quo­ties cogitamus, magis ac magis caritate accendimur gentium Christianarum, earum- que caussá. non possumus non suspenso animo impendentes formidines pertimescere. Nihil est igitur tanti, quanti ab Europa periculum belli prohiberi: ita quidem ut, quidquid in hanc caussam confertur operae, in salutem publicam conferri indicandum sit. — Verumtamen ad fiduciam rerum tranquillarum, parum est cupere, neque satis inest in mera voluntate praesidii. Similique modo ingentes copiae et vis infinita bellici apparatus hostilem impetum continere, ne erumpat, aliquandiu possunt, quie­tem parere securam et stabilem non possunt. Immo vero districta minaciter arma ad

Next

/
Thumbnails
Contents