Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VI.

49 VI. Christi doctrinam, quam inviolatam praedicat et tradit Ecclesia Catholica, fontem esse omnis felicitatis, beneficentissimumque in societatem humanam exercere influxum, nemo, nisi aut ignarus, aut malevolus sit, in dubium 'vocavit. Hunc in­fluxum multi depraedicaverunt; nullus autem melius et eloquentius S. Augustino, qui dum ea de re scribit hac apostrophe Ecclesiam, totius sapientiae magistram allo­quitur:1 „Merito Ecclesia catholica mater Christianorum verissima, non solum ipsum Deum, cuius adeptio vita est beatissima, purissime atque castissime colendum prae­dicas; . . . sed etiam proximi dilectionem atque charitatem ita complecteris, ut va­riorum morborum, quibus pro peccatis suis animae aegrotant, omnis apud te medi­cina praepolleat. Tu pueriliter pueros, quiete senes, prout cuiusque non corporis tan­tum, sed et animi aetas est, exerces et doces. Tu feminas viris suis, non ad explen­dam libidinem, sed ad propagandam prolem, et ad rei familiaris societatem casta et fideli obedientia subiicis. Tu viros coniugibus non ad illudendum imbecilliorem se­xum, sed sinceri amoris legibus praeficis. Tu parentibus filios libera quadam servi­tute subiungis, parentes filiis pia dominatione praeponis. Tu fratribus fratres religio­nis vinculo firmiore atque arctiore quam sanguinis nectis. Tu omnem generis pro- pinguitatem et affinitatis necessitudinem, servatis naturae voluntatisque nexibus, mutua charitate constringis. Tu dominis servos non tam conditionis necessitate, quam officii delectatione doces adhaerere. Tu dominos servis, summi Dei consideratione placabiles, et ad consulendum quam coercendum propensiores facis. Tu cives civi­bus, gentes gentibus, et prorsus homines primorum parentum recordatione, non so­cietate tantum, sed quadam etiam fraternitate conjungis. Doces reges prospicere populis; mones populos se subdere regibus. Quibus honor debeatur, quibus affectus, quibus reverentia, quibus timor, quibus consolatio, quibus admonitio, quibus cohor­tatio, quibus disciplina, quibus obiurgatio, quibus supplicium, sedulo doces; osten­dens quemadmodum, et non, omnibus omnia, et omnibus charitas, et nulli debeatur injuria.“ Hunc foecundissimum uberrimae divinae benedictionis, felicitatisque divinum, quia a Christo apertum constitutumque fontem, dereliquerunt nostra aetate quam plurimi, foderuntque sibi, prout Deus apud prophetam queritur „pro fonte illo aquae vivae“2 cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas salientes nempe in vitam aeternam, sed biberunt potius turbidas, ut mox loqui­tur idem propheta, ut nimirum immortalitatis animi obliviscerentur, aut illam Nr. 1506. Allocutio Summi Ponti­ficis in Consi­storio diei 11-ae curren­tis. 1 L. de moribus Eccl. Cath. 1. I. cap. XXX. — ’ Jerem. 2. 13.

Next

/
Thumbnails
Contents