Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IV.

36 Monarchia nostra colonias non habet; nihil igitur mirum, quod a politica coloniali abstineat. Colonias habent Angii, Galli, Hispani, Portugalli, Hollandi ab olim, recentiori tempore acquisiverunt Germani et Itali. Hae nationes vocatae sunt ad abolendam vi ac manu armata servitutem in Africa. Si proinde aliud in Africa agendum non foret, quam armis debellare seditiosos tumultuantesque Arabes Moha- medanos, qui servitutis suppressioni maxime obsunt, ad nos res illa non attineret. Sed vero suppressa Arabum rebellione, et reddita miseris Africanis Nigritis pace ac tranquillitate, vitae proinde facultatumque securitate, restat, ut missionum statio­nes et institutiones, per barbaros Mohamedanos destructae, restaurentur ac dein con­serventur, atque etiam multiplicentur; eo enim enitendum est, ut Nigritae ad huma­nitatem et civilisationem excolantur, ad illam autem absolute pertingere non possunt, nisi fidem Christianam amplectantur. Jam vero ut cum S. Paulo loquar:1 „Quomodo credent ei (Christo), quem non audiverunt ? quomodo autem audient sine praedi­cante? quomodo praedicabunt nisi mittantur?“ Hinc explicandus est zelus Summo­rum Pontificum in mittendis quaquaversum Evangelii praedicatoribus ad gentes se­dentes adhuc in tenebris et in umbra mortis, nec non in erigendo celeberrimo in­stituto de propaganda fide, cujus impensis erectae fuerunt plurimae missionum sta­tiones, sed quod hac temporum calamitate tantis premitur, seu potius opprimitur oneribus, ut iis omnibus ferendis impar sit. Hinc explicandus zelus populorum Ca­tholicorum, qui nobili huic scopo suas conferre symbolas nullo tempore dubitave­runt, quos inter primatum tenent Galli, qui nobilissimo instituto Lugdunensi saltem quatuor milliones libellarum quotannis conferunt, quos aemulantur Catholici in Ger­mania et in aliis regnis. — Apud nos quoque fiunt quolibet anno collectae pro missionibus in oriente. Yix atque Eminentissimi Cardinalis vox in Europa intonuit miserrimam Africanorum Nigritarum descriptam superius sortem denuncians, atque ad illos sublevandos excitans, mox plurimi utriusque sexus tam Catholici, quam non Catholici in haud paucis regnis in consociationes coaluerunt, seque subsidia pro Afris collecturos spoponderunt et obstrinxerunt. Nostra ad juvandos et sublevandos Afros Nigritas arma spiritualia sunt, quae neminem feriunt, suntque I)eo gratissima: preces nempe, quas pro illorum con­versione effundere didicimus a S. Matre Ecclesia nostra, quae in Parasceve orat etiam pro paganis, quales illi adhuc sunt, sic: „Omnipotens sempiterne Deus, qui non mortem peccatorum, sed vitam semper inquiris: suscipe propitius orationem nostram, et libera eos (paganos) ab idolorum cultura et aggrega Ecclesiae tuae sanctae ad laudem et gloriam nominis tui.“ Sunt deinde eleemosynae nostrae, quas pro missionibus apud illos qua erectis, qua erigendis largimur. Novimus ad statio­nes missionariorum pertinere templa, scholas, ptochotrophia, nosocomia, et alia eius- modi benefica instituta. Eriguntur a praedicatoribus seu missionariis, qui paganis Evangelium annunciant, ut relictis idolis suis convertantur ad Deum vivum et ve­rum, et unicum Filium eius Jesum Christum Deum ac Dominum nostrum. Quia vero missionarii in Africa servos pretio quoque servorum dominis persoluto ad in­stantiam et preces qua parentum, qua cognatorum redimunt, suapte patet, praedicta ' Ad Kom. 10, 14. squ.

Next

/
Thumbnails
Contents