Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

18 rum in disciplina sua erudirentur ad veritatem Christianam, et consentaneos mores cum baptismo induerent. Quamobrem, in servorum multitudine quos sibi filios adnu- merabat, si qui, spe aliqua illecti libertatis, vim et seditionem essent moliti, ea vi­tiosa studia improbavit semper Ecclesia et compressit, adhibuitque per suos ministros remedia patientiae. Haberent scilicet persuasum, se quidem, propter sanctae fidei lumen atque insigne a Christo acceptum, ethnicis dominis multum dignitate ante­cellere, ab ipso tamen fidei Auctore et Parente religiosius adstringi, ne quid adver­sus eos in se admitterent, neu minimum a reverentia eis debita et obedientia disce­derent; se autem quum nossent regno Dei adlectos, libertate filiorum eius potitos, ad bona non peritura vocatos, laborare ne vellent de abiectione incommodisque vitae caducae, sed oculis animisque ad caelum sublatis, se ipsi consolarentur san- ctoque in proposito confirmarent. Servos in primis allocutus est Petrus Apostolus quum scripsit: Haec est gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens iniuste. In hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinqueyis exemplum, ut sequamini vestigia eius.1 — Laus tanta sollicitudinis cum moderatione coniunctae, quae divinam Ecclesiae virtutem praeclarius exornat, augetur etiam a fortitudine animi supra quam credibile sit invicta et excelsa, quam bene multis de servis infimis potuit ipsa indere et sustinere. Permira res, qui dominis suis erant in exemplum morigeri eorumque gratia omnium erant laborum patientissimi, nullo ipsos pacto potuisse adduci, ut dominorum iniqua mandata mandatis Domini sanctis ante­ferrent, atque adeo vitam acerbissimis cruciatibus, securis animis, securo vultu, obie- cisse. Nomen Patamianae virginis ad memoriam invictae constantiae ab Eusebio ce­lebratur : quae scilicet potius quam impudici heri indulgeret libidini, mortem non timida oppetiit, et profuso sanguine fidem Iesu Christo servavit Similia admirari licet servorum exempla, qui, dominis libertatem sibi animorum, fidemque Deo obli­gatam oppugnantibus, firmissime ad necem repugnaverunt: qui vero, christiani servi, aliis de causis restiterint dominis, vel coniurationes turbasve civitatibus exitiosas concitarint, historia prodidit nullos. Pacatis exinde rebus quietisque Ecclesiae temporibus, apostolica documenta de fraterna inter Christianos coniunctione animorum sancti Patres admirabili expo­suere sapientia, et caritate pari ad servorum utilitatem transtulerunt, hoc enisi con­vincere, ut iura quidem dominis in operis servorum ex honesto constarent, nequa­quam vero liceret imperiosa illa potestas in capita et immanis saevitia. In Graecis praestat Chrysostomus, qui habet hunc locum saepe tractatum, quique perlaeto animo et lingua affirmavit, servitutem, ad veterem verbi notionem, iam per id tempus, magno christianae fidei beneficio esse sublatam, ut sine re nomen inter Domini dis­cipulos et videretur et esset. Etenim Christus (sic ille summatim disputat), quum culpam origine contractam summa in nos miseratione detersit, sanavit idem conse­cutam multiplicem ad ordines societatis humanae corruptionem; proptereaque, quem­admodum mors per ipsum, terroribus positis, placida est ad beatam vitam migra­tio, ita sublatam esse servitutem. Christianum hominem, nisi rursus peccatis serviat, servum ne dixeris: fratres omnino, quotquot sunt in Christo Iesu renati et suscepti: a nova ista procreatione atque in Dei familiam cooptatione, non a claritate generis, > I. Petr. II, 19—21.

Next

/
Thumbnails
Contents