Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

19 ornamenta proficisci; a veritatis, non a sanguinis laude dignitatem parari; quo vero species ipsa evangelicae fraternitatis ampliorem habeat fructum, opus admodum esse, vel in externa vitae consuetudine, vicissitudinem quamdam elucere studiorum et officiorum libentissimam, ita ut servi eodem ferme loco ducantur quo domestici et familiares, iisque a patrefamilias non solum ea suppetant quae sunt vitae victusque sed omnia etiam religiosae institutionis praesidia. E singulari denique salutatione Pauli ad Philemonem, gratiam adprecantis et pacem Ecclesiae quae in domo tua est1, documentum aeque dominis servisque Christianis optime haberi statutum, quos inter communio sit fidei, inter eos communionem esse debere caritatis2. — De Latinis merito et iure commemoramus Ambrosium ; qui tam studiose in eadem causa omnes necessitudinum rationes est persecutus, tamque definite ad Christianas leges utrique hominum generi propria attribuit, nemo ut aptius fecerit: cuius sententiae nihil at­tinet dicere quam plene cum sententiis Chrysostomi perfecteque conveniant.3 Erant haec rectissime, ut patet, utiliterque praescripta: sed et iam, quod caput est, integre sancteque a priscis temporibus sunt custodita ubicumque floruit Christiana professio. — Quod nisi esset, non ita Lactantius, defensor ille religionis eximius, confidenter quasi testis instaret: Dicet aliquis: Nonne sunt apud vos alii pau­peres, alii divites, alii servi, alii dominii nonne aliquid inter singulos interest? Nihil: nec alia causa est cur nobis invicem fratrum nomen impertiamur, nisi qua pares esse nos cre­dimus : nam quum omnia humana, non corpore sed spiritu metiamur, tametsi corporum sit diversa conditio, nobis tamen servi non sunt, sed eos et habemus et dicimus spiritu fratres, religione conservos.4­Procedebant Ecclesiae curae in patrocinio servorum, et, nulla missa oppor­tunitate, eo usque caute pertinebant, si tandem ii possent in libertatem dari: quod profuturum valde erat ad salutem etiam sempiternam. — Bene respondisse eventus, annales sacrae antiquitatis afferunt testimonia. Nobiles ipsae matronae, Hieronymi laudibus spectatissimae, huic rei iuvandae singularem operam contulerunt: referente autem Salviano, in christianis familiis, iisque non ita locupletibus, fiebat saepenumero, ut servi manumissione munifica liberi abirent. Quin etiam eo praeclarius specimen caritatis S. Clemens multo ante laudavit; quemadmodum Christiani nonnulli sese servituti, conversis personis, subiecerint, quod servos quosdam alio pacto liberare nequissent.5 — Quare, praeter quam quod servorum manumissio in templis haberi, item ut actio pietatis, coepta est, eam Ecclesia instituit christifidelibus testamenta facientibus commendare, tamquam opus pergratum Deo magnique apud ipsum meriti et praemii: ex quo illa manumissionis heredi mandandae concepta verba pro amore Dei, pro remedio vel mercede animae meae. Neque rei ulli, in pretium captivorum, temperatum est: donata Deo bona, divendita; aurum et argentum sacrum, conflata; basilicarum ornamenta et donaria, alienata: id quod Ambrosius, Augustinus, Hila­rius, Eligius, Patritius, alii multi et sanctissimi viri fecerunt non semel. — Vel maxime fecerunt pro servis Pontifices romani, illi vere in omni memoria et infir­miorum tutores et vindices oppressorum. S. Gregorius M. quam plurimos potuit ipse ‘ Ad Phil. v. 2. — 4 Hóm. XXIX. in Gen., or. in Lazar, Honi. XIX. in ep. 1 ad Cor., Hóm. 1 in ep ad Phil. — 8 De Abr. de Iacob, et vita beata c. III. de Patr. Ioseph e. IV, Exhort, virgin, e. I. — 4 Divin. Instit. I. V, e. 16. — * I. Ep. ad Cor. c. 55.

Next

/
Thumbnails
Contents