Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVIII.
149 XVIII. SACRA CONGREGATIO EPISCOPORUM ET REGULARIUM NEGOTIIS PRAEPOSITA PATRIARCHIS, PRIMATIBUS, ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS CAETERISQUE LOCORUM ORDINARIIS. Varium ac multiplex genus moliminum, insidiarum et artium, quo tenebricosa Massonum societas Christi regnum in terris contendit evertere, perspicue explicatum fuit a Ssmo. Domino Leone XIII. per Litteras encyclicas die 20. Aprilis anno 1884. datas, quarum initium: „Humanum genus.“ Ad eam eversionem parandam consilium initum perfectumque est potiendi Urbe Roma, cuius consilii ratio simplices quidem latere potuit callidis declarationibus et promissis deceptos, fallere tamen prudentiores non potuit. Non enim obscura erant incitamenta et auxilia quibus oppugnationem urbis fovebat secta nequam ubique gentium diffusa, obtendens Italiae prosperitatem et decus, licet huic impenderent ob eam rem pericula externa et dissidia intestina. Pravum illud consilium apertius se prodidit ex iis quae subinde acta sunt in gravem Ecclesiae et Romani Pontificatus perniciem. Sane eo loco quo res nunc est nemo nisi volens decipi qosset, postquam adversae sectae proceres potentiorum elati patrocinio eorumque favore qui rei summae praesunt, re et verbis declararunt quid expetierint ut extremum in Urbe oppugnanda. Re quidem, dum testem esse voluere civitatem sanctam honorum quibus extulerunt apostatae impurissimi flagitia et contumaciam, verbis autem quum principum suorum voce testati sunt palam, auspicari se per ea solemnia religionem novam in qua, spreto immortalis Dei dominatu, divinus humanae rationi adhibetur cultus. Plane haec iam omnibus comperta sunt, quippe quae graviter ac dilucide orbi universo denunciavit, merita inusta ignominiae nota, Summi Pontificis augusta vox per Allocutionem quam habuit in Consistorio extra ordinem coacto, lunio mense exeunte. Quamvis autem Pontificia oratio potissime spectaverit ad tuendam fidem Italorum, quae maxime petitur insidiis vocaturque in discrimen, atque imprimis Romanorum, inter quos nefarium scelus patratum fuit, censenda tamen ea res non est ad Episcopos et fideles ceterarum gentium non pertinere. Siquidem in hac urbe principe Catholici nominis bellum indictum est atrox communi fidei ac religioni, eiusque Capiti supremo, simulque iacta contumelia lacessiti sunt omnes qui hanc profitentur fidem et huic Capiti obtemperant. Propterea Sacra haec Congregatio Episcoporum et Regularium negotiis praeposita, ex mandato Sanctissimi Patris, omnibus Nr. 4940. Allocutio con- sistorialis Summi Pontificis diei 30. Junii h. a. cum fideli populo ex am- bone communicanda — et idem ad praescriptas persolvendas preces provocandus. i 1 l i »