Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVII.
142 vigilantiae providentiaeque paternae praestantissimam formam : habent coniuges amoris, unanimitatis, fidei coniugalis perfectum specimen : habent virgines integritatis virginalis exemplar eumdem ac tutorem. Nobili genere nati, proposita sibi Iosepbi imagine, discant retinere etiam in afflicta fortuna dignitatem ; locupletes intelligant, quae maxime appetere totisque viribus colligere bona necesse sit. — Sed proletarii, opifices, quotquot sunt inferiore fortuna, debent suo quodam proprio iure ad Iosepbum confugere, ab eoque, quod imitentur, capere. Is enim, regius sanguis, maximae san- ctissimaeque omnium mulierum matrimonio iunctus, pater, ut putabatur, filii Dei, opere tamen faciendo aetatem transigit, et quaecumque ad suorum tuitionem sunt necessaria, manu et arte quaerit. — Non est igitur, si verum exquiritur, tenuiorum abiecta conditio : neque solum vacat dedecore, sed valde potest, adiuncta virtute, omnis opificum nobilitari labor. Josephus, contentus et suo et parvo, angustias cum illa tenuitate cultus necessario coniunctas aequo animo excelsoque tulit, scilicet ad exemplar filii sui, qui accepta forma servi cum sit dominus omnium, summam inopiam atque indigentiam voluntate suscepit. — Harum cogitatione rerum debent erigere animos et aequa sentire egeni et quotquot manuum mercede vitam tolerant: quibus si emergere ex egestate et uieliorem statum acquirere concessum est non repugnante iustitia, ordinem tamen providentia Dei constitutum subvertere, non ratio, non ius- titia permittit. Immo vero ad vim descendere, et quicquam in hoc genere aggredi per seditionem ac turbas, stultum consilium est, mala illa ipsa efficiens plerumque graviora, quorum leniendorum caussa suscipiuntur. Non igitur seditiosorum hominum promissis confidant inopes, si sapiunt, sed exemplis patrocinioque beati Iosepbi, item- que materna Ecclesiae caritate, quae scilicet de illorum statu curam gerit quotidie maiorem. Itaque plurimum Nobis ipsi, Venerabiles Fratres, de vestra auctoritate studioque I episcopali polliciti : nec sane diffisi, bonos ac pios plura etiam ac maiora, quam quae iubentur, sua sponte ac voluntate facturos, decernimus, ut Octobri toto in recitatione Rosarii, de qua alias statuimus, oratio ad sanctum Iosepbum adiungatur, cuius formula ad vos una cum his Litteris perferetur : idque singulis annis perpetuo idem servetur. Qui autem orationem supra dictam pie recitaverint, indulgentiam singulis septem annorum totidemque quadragenarum in singulas vices tribuimus. — Illud quidem salutare maximeque laudabile, quod est iam alicubi institutum, mensem Martium honori sancti Patriarchae quotidiana pietatis exercitatione consecrare. Ubi id institui non facile queat, optandum saltem, ut ante diem eius festum in templo cuiusque oppidi principe supplicatio in triduum fiat. — Quibus autem in locis dies decimusnonus Martii, beato Iosepbo sacer, numero festorum de praecepto non comprehenditur, hortamur singulos, ut eum diem privata pietate sancte, quoad fieri potest, in honorem Patroni caelestis, perinde ac de praecepto, agere ne recusent. Interea auspicem caelestium munerum et Nostrae benevolentiae testem vobis, Venerabiles Fratres, et Clero populoque vestro Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die xv. Augusti An. MDCCCLXXXIX. Pontificatus Nostri Duodecimo. LEO PP. XIII.