Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVII.
143 Praemissum Apostolicum Rescriptum legentibus patent causae, quae Ssimum Dominum Nostrum ad has exarandas Encyclicas, et medio illarum ad excitandos catholici orbis fideles moverunt, ut hi maximorum malorum, quibuscum Ecclesiae, et S. Sedi colluctandum calamitosissimis his temporibus est, remedium, cum nullum humanum ad medendum tantis malis sufficiat, quaerant apud Deum per intercessionem imploratam, sive patrocinium Deiparae Virginis, et eius castissimi Sponsi, Sancti Josephi, quem universalis Ecclesiae patronum per sanctae memoriae Pium Papam IX. declaratum fuisse novimus ; rationum autem momenta, ob quae ad patrocinium Deiparae Virginis et S. Josephi confugimus, e tenore ipsarum harum apostolicarum litterarum cognovimus. Scopo hoc quae ordinata sunt, quaeve scire Curatos, et fidelem populum eatenus edocendum oportet, huc redeunt: 1. Appropinquante iam mense Octobri, quem Virgini Mariae a Rosario dicatum esse Summus Pontifex alias decrevit, idem vehementer hortatur, ut hoc anno totus ille mensis maxima, qua fieri potest, religione, pietate, frequentia agatur; dein decrevit, ut Octobri toto, in recitatione Rosarii oratio ad S. Josephum adiungatur, cuius formula, Roma cum Encyclicis transmissa, in linguis originali latina, iis item in Archi-Dioecesi usitatis, ad calcem praesentium adiacet. Quae oratio singulis deinceps annis recitanda iubetur. Ii autem, qui praementionatam orationem pie recitaverint indulgentiam septem annorum, totidemque quadragenarum in singulas vices lucrifacient. 2. Laudabile salutareque institutum declarat Summus Pontifex, ubi nempe iam illud viget, totum mensem Martium honori S. Josephi Patriarchae quotidiana pietatis exercitatione consecrare. Optat Sua Sanctitas, ut ubi hoc non facile institui potest, saltem ante diem festum in templo loci principe supplicatio triduana fiat. Hortatur denique, ut in iis locis, in quibus dies decimus nonus Martii non est festum de praecepto, prout apud nos non est, singuli illum diem privata pietate, sancte prout fieri potest in honorem S. Josephi perinde ac de praecepto, agere ne recusent. Quod a singulorum pietate ac arbitrio dependere suapte intelligitur. ORATIO AD SANCTVM IOSEPHVM. Ad te, beate ioseph, in tribulatione nostra confugimus, atque implorato Sponsae tuae sanctissimae auxilio, patrocinium quoque tuum fidenter exposcimus. Per eam, quaesumus, quae te cum immaculata Virgine Dei Glenitrice coniunxit, caritatem, perque paternum, quo Puerum Iesum amplexus es, amorem, supplices deprecamur, ut ad haereditatem, quam Iesus Christus acquisivit sanguine suo, benignus respicias, ac necessitatibus nostris tua virtute et ope succurras. Tuere, o Custos providentissime divinae Familiae, lesu Christi sobolem electam; prohibe a nobis, amantissime Pater, omnem errorum ac corruptelarum luem; propitius nobis, sospitator noster fortissime, in hoc cum potestate tenebrarum certamine e caelo adesto ; et sicut olim Puerum Iesum e summo eripuisti vitae discrimine, ita nunc Ecclesiam sanctam Dei ab hostilibus insidiis atque ab omni adversitate defende : nosque singulos perpetuo tege patrocinio, ut ad tui exemplar et ope tua suffulti, sancte vivere, pie emori, sempiternamque in caelis beatitudinem assequi possimus. — Amen.