Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVII.

141 municationem. Quocirca si sponsum Virgini Deus Iosephum dedit, dedit profecto non modo vitae socium, virginitatis testem, tutorem honestatis, sed etiam excelsae dignitatis eius ipso coniugali foedere participem. — Similiter augustissima dignitate unus eminet inter omnes, quod divino consilio custos filii Dei fuit, habitus homi­num opinione pater. Qua ex re consequens erat, ut Verbum Dei Iosepho modeste subesset, dictoque esset audiens omnemque adhiberet honorem, quem liberi adhi­beant parenti suo necesse est. — Iamvero ex hac duplici dignitate officia sponte sequebantur, quae patribusfamilias natura praescripsit, ita quidem ut domus divinae, cui Iosephus praeerat, custos idem et curator et defensor esset legitimus ac natu­ralis. Cuiusmodi officia ac munia ille quidem, quoad suppeditavit vita mortalis, re­vera exercuit. Tueri coniugem divinamque sobolem amore summo et quotidiana assiduitate studuit: res utrique ad victum cultumque necessarias labore suo parare consuevit: vitae discrimen, regis invidia conflatum, prohibuit, quaesito ad securita­tem perfugio : in- itinerum incommodis exiliique acerbitatibus perpetuus et Virgini et Iesu comes, adiutor, solator extitit. — Atqui domus divina, quam Iosuphus velut potestate patria gubernavit, initia exorientis Ecclesiae continebat. Virgo sanctissima quemadmodum lesu Christi genitrix, ita omnium est, Christianorum mater, quippe quos ad Calvariae montem inter supremos Redemptoris cruciatus generavit : itemque Iesus Christus tamquam primogenitus est Christianorum, qui ei sunt adoptione ac redemptione fratres. — Quibus rebus caussa nascitur, cur beatissimus Patriarcha commendatam sibi peculiari quadam ratione sentiat multitudinem Christianorum, ex quibus constat Ecclesia, scilicet innumerabilis isthaec perque omnes terras fusa fa­milia, in quam, quia vir Mariae et pater est Jesu Christi, paterna propemodum auctoritate pollet. Est igitur consentaneum, et beato Iosepho apprime dignum, ut sicut ille olim Nazarethanam familiam, quibuscumque rebus usuvenit, sanctissime tueri consuevit, ita nunc patrocinio caelesti Ecclesiam Christi tegat ac defendat. Haec quidem, Venerabiles Fratres, facile intelligitis ex eo confirmari, quod non paucis Ecclesiae patribus, ipsa adsentiente sacra liturgia, opinio insederit, vete­rem illum Iosephum, Iacobo patriarcha natum, huius nostri personam adumbrasse ac munera, itemque claritate sua custodis divinae familiae futuri magnitudinem os­tendisse. — Sane praeterquam quod idem utrique contigit nec vacuum significatione nomen, probe cognitae vobis sunt aliae eaedemque perspicuae inter utrumque simi­litudines : illa inprimis, quod gratiam adeptus est a domino suo benevolentiamque singularem : cumque rei familiari esset ab eodem praepositus, prosperitates secundae­que res herili domui, Iosephi gratia, affatim obvenere. Illud deinde maius, quod regis iussu toti regno summa cum potestate praefuit : quo autem tempore calamitas fructuum inopiam caritatemque rei frumentariae peperisset, aegyptiis ac finitimis tam excellenti providentia consuluit, ut eum rex salvatorem mundi appellandum decreve­rit. — Ita in vetere illo Patriarcha huius expressam imaginem licet agnoscere. Sicut alter prosperus ac salutaris rationibus heri sui domesticis fuit, ac mox universo regno mirabiliter profuit, sic alter christiani nominis custodiae destinatus, defendere ac tu­tari putandus est Ecclesiam, quae vere domus Domini est Deique in terris regnum. Est vero cur omnes, qualicumque conditione locoque, fidei sese tutelaeque beati Josephi commendent atque committant. — Habent in Iosepho patresfamilias

Next

/
Thumbnails
Contents