Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVII.

140 calamitosa sunt, quam quae fuere unquam calamitosissima. Interire apud plurimos videmus principium omnium virtutum Christianarum, fidem : frigere caritatem : sub­olescere moribus opinionibusque depravatam iuventutem : Iesu Cbristi Ecclesiam vi et astu ex omni parte oppugnari : bellum atrox cum Pontificatu geri: ipsa religio­nis fundamenta crescente in dies audacia labefactari. Quo descensum novissimo tempore sit, et quid adhuc agitetur animis, plus est iam cognitum, quam ut verbis declarari oporteat. Tam difficili miseroque statu, quoniam mala sunt, quam remedia humana, maiora, restat ut a divina virtute omnis eorum petenda sanatio sit. — Hac de caussa faciendum duximus, ut pietatem populi cbristiani ad implorandam studiosius et constantius Dei omnipotentis opem incitaremus. Videlicet, appropinquante iam mense Octobri, quem Virgini Mariae a Rosario dicatum esse alias decrevimus, ve­hementer hortamur, ut maxima qua fieri potest religione, pietate, frequentia mensis ille totus hoc anno agatur. — Paratum novimus in materna Virginis bonitate per­fugium : spesque Nostras non frustra in ea collocatas certo scimus. Si centies illa in magnis christianae reipublicae temporibus praesens adfuit, cur dubitetur, exempla potentiae gratiaeque suae renovaturam, si humiles constantesque preces communiter adhibeantur ? Immo tanto mirabilius credimus adfuturam, quanto se diutius obse­crari maluerit. Sed aliud quoque est propositum Nobis: cui proposito diligentem, ut so­letis, Venerabiles Fratres, Nobiscum dabitis operam. Scilicet quo se placabiliorem ad preces impertiat Deus, pluribusque deprecatoribus, Ecclesiae suae celerius ac pro­lixius opituletur, magnopere hoc arbitramur expedire, ut una cum Virgine Deipara castissimum ejus Sponsum beatum Iosephum implorare populus christianus praeci­pua pietate et fidenti animo insuescat: quod optatum gratumque ipsi Virgini futu­rum, certis de caussis iudicamus. — Profecto hac in re, de qua nunc primum pu­blice dicturi aliquid sumus, pietatem popularem cognovimus non modo pronam, sed velut instituto iam cursu progredientem : propterea quod Iosephi cultum, quem su­perioribus quoque aetatibus romani Pontifices sensim provehere in maius et late propagare studuerant, postremo hoc tempore vidimus passim nec dubiis incremen­tis augescere, praesertim postea quam Pius IX fe. rec. decessor Noster sanctissimum Patriarcham, plurimorum Episcoporum rogatu, patronum Ecclesiae catholicae de­claravit. — Nihilominus cum tanti referat, venerationem eius in moribus institutisque catholicis penitus inaerescere, idcirco volumus populum christianum voce inprimis atque auctoritate Nostra moveri. Cur beatus Josephus nominatim habeatur Ecclesiae patronus, vicissimque plurimum sibi Ecclesia de eius tutela patrocinioque polliceatur, caussae illae sunt rationesque singulares, quod is vir fuit Mariae, et pater, ut putabatur, Jesu Cbristi. Hinc omnis eius dignitas, gratia, sanctitas, gloria profectae. Certe matris Dei tam in excelso dignitas est, ut nihil fieri maius queat. Sed tamen quia intercessit Iosepho cum Virgine beatissima maritale vinculum, ad illam praestantissimam digni­tatem, qua naturis creatis omnibus longissime Deipara antecellit, non est dubium quin accesserit ipse, ut nemo magis. Est enim coniugium societas necessitudoque omnium maxima quae natura sua adiunctam habet bonorum unius cum altero com-

Next

/
Thumbnails
Contents