Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XV.

125 in die lucrandam, benigne concessit. Praesenti in perpetuum valituro, absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae ex Secretaria eiusd. S. C. die 16. Martii 1889. C. CARD. CRISTOFORI, Praefectus. f Alexander Episcopus Oensis Secretarius. Strigonii, die 20-a Julii, 1889. Missio in Ecclesia Catholica duplex est, alia externa, alia interna. Prioris scopus est, adimplere mandatum Christi Domini, praecipientis: „Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus S.,“1 seu quod idem est, ad fidem, religionemque Jesu Christi amplectendam, praedicando verbum Dei, adducere populos, qui illam vel nunquam susceperunt, vel susceptam infortunio mi­sero funestoque deseruerunt. Posterioris seu missionis internae scopus et negotium est, fidem ipsam, Religionemque Christianam, sartam tectam diligenter iis in locis tueri, in quibus integra Dei beneficio conservatur, eo utique suapte intellecto, quod nomine religionis non ea solum veniant, quae ad salutem obtinendam necessario credenda sint, sed etiam quae praestare et exequi operibus oporteat, ut vitam mo­resque Christianae disciplinae conformes exhibeamus, ac post huius mortalis vitae cursum aeternam in coelis beatitudinem assequamur. De missionibus internis, quae etiam populares audiunt, hic sermo est, de illis nempe spiritualibus exercitiis, quae ruri vel in Civitatibus pro fideli populo a Sacerdotibus, Missionariis dictis, instituun­tur. De his quidem Missionibus rectissime dicitur, quod sint vox Domini in virtute, vox concutientis desertum, quia sunt velut ignis conflans, exurens spinas et vepres, vox Domini confringens cedros, idest magnos peccatores, corde duros ad poeniten­tiam moventis, vox Domini, praeparantis cervos ad fortiter et alacriter currendam viam mandatorum Dei. Rem ita esse experientia indubium reddit, et affirmant testes ab auditu et visu, omni proinde exceptione maiores. Sane, quis numerabit peccato­res barathro iam fere immersos, per missiones populares, in quibus partem cepe­runt, ad libertatem filiorum Dei assertos, qui antea ad vocem parochi per plurimos annos obstinati malis consuetudinibus induraverunt? Quot millia, Deus novit, e ve­terno tepore ad primum fidei fervorem redierunt! Mirabilem animorum commotio­nem plerumque comploratio, et gemitus, magnusque imo saepe ingens confitentium sua peccata concursus sequebatur. Exinde debita, et inique ablata restituta, illata damna compensata sunt, longa odia, dissidia sublata, inimicitiae concives inter vel coniuges extinctae, reverentia filiorum erga parentes, et subditorum erga suos Su­periores restituta, ut alii saluberrimi Missionum fructus silentio praetermittantur. Nemo iam mirabitur, quod Benedictus XIY. de missionibus popularibus sicut sequitur, se enunciaverit: „Quocirca neque novum, neque incertum, neque a Nobis exagitatum dici potest hoc (popularium missionum) remedium, quod populi corruptelis corri­gendis proponitur. Antiquum illud est, malis curandis aptissimum, et fortasse unicum, quod tot Episcopi pietatis gloria insignes magna cum utilitate suis in Dioecesibus Nr. 4062. De sacris po­pularibus mis­sionibus, ea­rum indole et utilitate — et perpetua fa­vore illas ex­petentium, instituten- tiumqueArchi- Episcopi fun­datione. ' Matth. 28, 19.

Next

/
Thumbnails
Contents