Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIV.

115 a fide Christiana vitam omnem institui, mentesque hominum a potestate Iesu Christi penitus vindicari oportere. — Quod plane idem est sectarum malarum consilium atque opus, quae, quacumque vi possint, alienare a Deo contendunt totas civitates; et cum Ecclesia romanoque Pontificatu infinito odio atque ultima dimicatione con­fligunt. — Quo autem et iniuria foret insignior et caussa notior, dedicationem fieri magno apparatu, maiore frequentia placuit. Multitudinem non exiguam sua intra moenia undique accitam per eos dies Roma vidit: circumducta impudenter infesta religioni vexilla: quodque maxime horribile est, nec defuere signa cum simulacris nequissimi, qui subesse in caelis Altissimo recusavit, princeps seditiosorum, cunctarum instimulator perduellionum. — Scelesto facinori insolentia concionum scriptorumque addita, in quibus rerum maximarum sanctitati sine pudore, sine modo illuditur, ve- hementerque illa extollitur exlex cogitandi libertas, quae pravarum opinionum fe­cunda procreatrix est, unaque cum moribus Christianis fundamenta quatit disciplinae societatisque civilis. Tam triste autem opus longa praeparatione curari, instrui, perfici licuit, non modo scientibus, qui praesunt, sed favorem atque incitamenta prolixe aperte- que praebentibus. Acerbum dictu, ac simili portenti est, ab hac alma urbe, in qua domici­lium Vicarii sui Deus collocavit, rebellantis in Deum rationis humanae manare praeconium : atque unde incorrupta Evangelii praecepta et consilia salutis petere orbis terrarum consuevit, ibi, conversis inique rebus, nefarios errores ipsamque hae- resim monumentis impune consecrari. Huc Nos traxere tempora, ut abominationem de­solationis videremus in locc sancto. In tanta indignitate rerum, quoniam cbristianae reipublicae regimen cum custodia tuteláque religionis commissum Nobis est, testamur, offensam contumelia Urbem, sanctitatem que fidei cbristianae ignominiose violatam: universoque orbi ca­tholico sacrilegum facinus, querendo indignandoque, denunciamus. Verumtamen utilia documenta fas est ex iniuria capere. — Hinc enim ma­gis magisque apparet, num quieverint, everso principatu civili, hostiles animi, an aliud expetant ut extremum, scilicet ipsam aequare solo sacram pontificum auctori­tatem, fidemque cbristianam ex stirpe delere. — Similiter eminet, num Nos in re­petendis Apostolicae Sedis iuribus humana aliqua re, an potius libertate apostoliéi muneris, dignitate Pontificis, atque ipsa rerum italicarum germana prosperitate mo­veamur. — Denique ex hoc ipso rerum eventu nimium nosse licet quid valeant et quo ceciderint tam multa et ampla, quae initio promittere ac spondere non dubita­verant. Obsequia enimvero omnisque venerationis officia, quibus romanum Pontifi­cem honestari liberaliter se velle aiebant, iniuriae contumeliaeque gravissimae sensim consecutae sunt; quarum nunc maxima atque in omnium luce et conspectu mansura impuri perditique hominis monumentum. — Hanc item Urbem, quam fore semper et gloriosam et tutam romani Pontificis sedem affirmabant, caput esse novae impie­tatis volunt, ubi rationi humanae, velut in divino fastigio positae, cultus adhibeatur absurdus et procax. Itaque reputate apud vos, Venerabiles Fratres, quaenam Nobis in summo fungendo munere Apostolico vel libertas vel dignitas relicta sit. — A metu et peri-

Next

/
Thumbnails
Contents