Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XIV.
116 culo ne persona quidem abest Nostra: nemo enim unus ignorat, quorsum conspirent quidve petant homines pessimarum partium; nec quisquam est quin videat, eos ipsos secundis usos temporibus, et numero in dies et impudentia magis valere, decretumque habere non ante quiescere, quam res ad extremum casum perniciemque compulerint. Quod si in re, de qua conquerimur, unä deterrente utilitatis caussa, non tanta illis data licentia, ut prava sua consilia vi etiam manuque infestá persequerentur, nemo facile sibi suadere queat, non aliquando, opportunitatem nactos, ad id quoque sceleris esse venturos; maxime quod in eorum sumus potestate, qui nec verentur sic criminari Nos publice, quasi inimico atque infenso in Italicas res animo essemus. — Nec minus metuendum est, ne proiecta ad omne facinus audacia perditorum hominum inflammataeque libidines non aeque semper coerceri possint et restingui, si forte tempora inciderint magis formidolosa et turbulenta, seu propter civiles turbas rerumque publicarum conversiones, seu propter motus calamitatesque bellorum. — Ita eo testatius apparet, quae demum conditio teneat summum Ecclesiae Caput, Pastorem et Magistrum catholici nominis. Hac Nos profecto acerbitate aegritudinum et mole curarum, devexa praeterea ut sumus aetate, paene fracti conficeremur, nisi erigeret animum viresque sustentaret quum exploratissima spes, fore nunquam ut Vicarium suum divina ope Christus destituat, tum conscientia officii, qua sancte 'monemur, eo Nos debere firmius ad gubernacula Ecclesiae incumbere, quo saeviat in eam acrius errorum et cupiditatum ab inferis concitata procella. — Spem igitur et fiduciam omnem habemus in Deo sitam, cuius agitur caussa, confisi maxime deprecatione praesentissima, quam incenso animi studio imploramus, magnae Virginis, christiani populi Adiutri- cis, itemque beatorum Principum Apostolorum Petri et Pauli, quorum in tutela et praesidio alma haec Urbs feliciter semper conquievit. Iamvero, quemadmodum vos, Venerabiles Fratres, dolores Nobiscum precesque ad Deum, conservatorem et vindicem Ecclesiae suae, assidue consociatis, ita minime dubitamus, quin Venerabiles Fratres, per Italiam Episcopi, sint idem facturi constanter, atque adeo intentiore cura et opera, prout temporum poscunt discrimina, populo quisque suo sint consulturi. — In hoc praecipue contendant hortamur, ut aperiant illis planeque declarent, quantae iniquitatis et perfidiae instituta a religionis iisdemque patriae hostibus sint ad perficiendum suscepta. Eem videlicet esse de summo verissimoque bono, quod fide catholica continetur; nihil hostes conari impensius, quam ut italas gentes ab ea fide divellere possint et abstrahere, cuius munere omnis generis gloria et prosperitate ipsae diutissime floruerunt; viris autem catholicis nefas omnino tantis periculis indormire vel leviter occurrere; sed esse oportere in sua fide profitenda animosos, in tuenda stabiles, alacres quoque et paratos ad quasvis iacturas, si res postulent, pro ipsa faciendas. — Quae quidem documenta et monita cives romanos propius attingunt, quippe quod eorum fides, ut palam est, in periculosiores quotidie offensiones callide adducatur. At ipsi vero, quanto amplius a Deo fidei beneficium, ex tanta cum hac Apostolica Sede vicinitate et coniunctione, se habere sciunt, tanto magis in ea perseverare meminerint, patribus illis maioribusque digni, quorum fidem praeclara toto orbe fama celebravit. Ipsi porro atque Itali omnes, omnesque ubique catholici, tum precibus tum omni piorum operum genere, ne ces-