Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VIII.

68 intelligibile sed mere ut essentia, ad terminos finitos reales, efficit ut existant entia finita subiective et realiter. XVII. Id unum efficit Deus creando, quod totum actum esse creaturarum integre ponit: hic igitur actus proprie non est factus, sed positus. XVIII. Amor, quo Deus se diligit etiam in creaturis, et qui est ratio qua se determinat ad creandum, moralem necessitatem constituit, quae in ente perfectis­simo semper inducit effectum: liuiusmodi enim necessitas tantummodo in pluribus entibus imperfectis integram relinquit libertatem bilateralem. XIX. Verbum est materia illa invisa, ex qua, ut dicitur Sap. XI. 18, creatae fuerunt res omnes universi. XX. Non repugnat ut anima humana generatione multiplicetur; ita ut con­cipiatur eam ab imperfecto, nempe a gradu sensitivo, ad perfectum, nempe ad gra­dum intellectivum, procedere. XXI. Cum sensitivo principio intuibile fit esse, hoc solo tactu, hac sui unione, principium illud antea solum sentiens, nunc simul intelligens, ad nobiliorem statum evehitur, naturam mutat, ac fit intelligens, subsistens atque immortale. XXII. Non est cogitatu impossibile, divina potentia fieri posse, ut a cor­pore animato dividatur anima intellectiva, et ipsum adhuc maneat animale: maneret nempe in ipso, tamquam basis puri animalis, principium animale, quod antea in eo erat veluti appendix. XXIII. In statu naturali, anima defuncti existit perinde ac non existeret: cum non possit ullam super seipsam reflexionem exercere, aut ullam habere sui conscientiam, ipsius conditio similis dici potest statui tenebrarum perpetuarum et somni sempiterni. XXIV. Forma substantialis corporis est potius effectus animae, atque inte­rior terminus operationis ipsius: propterea forma substantialis corporis non est ipsa anima. Unio animae et corporis proprie consistit in immanenti perceptione, qua subiectum intuens ideam affirmat sensibile, postquam in hac eius essentiam intui­tum fuerit. XXV. Revelato mysterio SSmae Trinitatis, potest ipsius existentia demon­strari argumentis mere speculativis, negativis quidem et indirectis, huiusmodi tamen ut per ipsa veritas illa ad philosophicas disciplinas revocetur, atque fiat propositio scientifica sicut ceterae: si enim ipsa negaretur, doctrina theosophica purae rationis non modo incompleta maneret, sed etiam omni ex parte absurditatibus scatens annihilaretur. XXVI. Tres supremae formae esse1 nempe subiectivitas, obiectivitas, san­ctitas, seu realitás, idealitas, moralitás, si transferantur ad esse absolutum, non pos­sunt aliter concipi nisi ut personae subsistentes et viventes. Verbum, quatenus obiectum amatum, et non quatenus Verbum idest obie- ctum in se subsistens per se cognitum, est persona Spiritus Sancti. XXVII. In humanitate Christi humana voluntas fuit ita rapta a Sp. Sancto ad adhaerendum Esse obiectivo, idest Verbo, ut illa Ipsi integre tradiderit regimen hominis, et Verbum illud personaliter assumpserit, ita sibi uniens naturam humanam.

Next

/
Thumbnails
Contents