Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VIII.

69 Hinc voluntas humana desiit esse personalis in homine, et cum sit persona in aliis hominibus, in Christo remansit natura. XXVIII. In Christiana doctrina, Verbum, character et facies Dei, imprimi­tur in animo eorum qui cum fide suscipiunt baptismum Christi. Verbum, idest character in anima impressum, in doctrina Christiana, est Esse reale (infinitum) per se manifestum, quod deinde novimus esse secundam per­sonam Sanctissimae Trinitatis. XXIX. A catholica doctrina, quae sola est veritas, minime alienam puta­mus hanc coniecturam: In eucharistico Sacramento substantia panis et vini fit vera caro et verus sanguis Christi, quando Christus eam facit terminum sui principii sen­tientis, ipsamque sua vita vivificat: eo ferme modo quo panis et vinum vere tran- substantiantur in nostram carnem et sanguinem, quia fiunt terminus nostri prin­cipii sentientis. XXX. Peracta transubstantiatione, intelligi potest, corpori Christi glorioso partem aliquam adiungi in ipso incorporatam, indivisam pariterque gloriosam. XXXI. In Sacramento eucharistiae, vi verborum corpus et sanguis Christi est tantum ea mensura quae respondet quantitati (a quel tanto) substantiae panis et vini quae transubstantiantur; reliquum corporis Christi ibi est per concomitantiam. XXXII. Quoniam qui non manducat carnem Filii hominis et bibit eius sanguinem, non habet vitam in se; et nihilominus qui moriuntur cum baptismate aquae, sanguinis aut desiderii certo consequuntur vitam aeternam: dicendum est, his, qui in hac vita non comederunt corpus et sanguinem Christi, subministrari hunc coelestem cibum in futura vita, ipso mortis instanti. Hinc etiam Sanctis V. T. potuit Christus descendens ad inferos seipsum communicare sub speciebus panis et vini, ut aptos eos redderet ad visionem Dei. XXXIII. Cum daemones fructum possederint, putarunt se ingressuros in hominem, si de illo ederet; converso enim cibo in corpus hominis animatum, ipsi poterant libere ingredi animalitatem, idest in vitam subiectivam huius entis, atque ita de eo disponere sicut proposuerant. XXXIV. Ad praeservandam B. V. Mariam a labe originis, satis erat ut incorruptum maneret minimum semen in homine, neglectum forte ab ipso daemone; e quo incorrupto semine de generatione in generationem transfuso, suo tempore ori­retur Virgo Maria. XXXV. Quo magis attenditur ordo iustificationis in homine, eo aptior ap­paret modus dicendi scripturalis, quod Deus peccata quaedam tegit aut non imputat. — Iuxta Psalmistam discrimen est inter iniquitates quae remittuntur, et peccata quae teguntur: illae, ut videtur, sunt culpae actuales et liberae, haec vero sunt pec­cata non libera eorum qui pertinent ad populum Dei, quibus propterea nullum affe­runt nocumentum. XXXVI. Ordo supernaturalis constituitur manifestatione esse in plenitudine suae formae reális; cuius communicationis seu manifestationis effectus est sensus (sentimento) deiformis, qui- inchoatus in hac vita constituit lumen fidei et gratiae, completus in altera vita constituit lumen gloriae. XXXVII. Primum lumen reddens animam intelligentem est esse ideale;

Next

/
Thumbnails
Contents