Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VIII.

67 III. In natura igitur universi, idest in intelligentiis quae in ipso sunt, ali­quid est, cui convenit denominatio divini non sensu figurato sed proprio. Est actualitas non distincta a reliquo actualitatis divinae. IV. Esse indeterminatum, quod procul dubio notum est omnibus intelligen­tiis, est divinum illud quod homini in natura manifestatur. Y. Esse quod homo intuetur necesse est ut sit aliquid entis necessarii et aeterni, causae creantis, determinantis ac finientis omnium entium contingentium: atque hoc est Deus. YI. In esse quod praescindit a creaturis et a Deo, quod est esse indeter­minatum, atque in Deo, esse non indeterminato sed absoluto, eadem est essentia. YII. Esse indeterminatum intuitionis, esse initiale, est aliquid Yerbi, quod mens Patris distinguit non realiter sed secundum rationem a Verbo. VIII. Entia finita, quibus componitur mundus, resultant ex duobus elementis, idest ex termino reali finito et ex esse initiali, quod eidem termino tribuit for­mam entis. IX. Esse, obiectum intuitionis, est actus initialis omnium entium. Esse initiale est initium tam cognoscibilium quam subsistentium : est pariter initium Dei, prout a nobis concipitur, et creaturarum. X. Esse virtuale et sine limitibus est prima ac simplicissima omnium enti- tatum, adeo ut quaelibet alia entitás sit composita, et inter ipsius componentia sem­per et necessario sit esse virtuale. — Est pars essentialis omnium omnino entitatum, utut cogitatione dividantur. XI. Quidditas (id quod res est) entis finiti non constituitur eo quod habet positivi, sed suis limitibus. Quidditas entis infiniti constituitur entitate, et est posi­tiva; quidditas vero entis finiti constituitur limitibus entitatis, et est negativa. XII. Finita realitás non est, sed Deus facit eam esse addendo infinitae rea- litati limitationem. Esse initiale fit essentia omnis entis reális. Esse quod actuat naturas finitas ipsis coniunctum, est recisum a Deo. XIII. Discrimen inter esse absolutum et esse relativum non illud est quod intercedit substantiam inter et substantiam, sed aliud multo maius; unum enim est absolute ens, alterum est absolute non-ens. At hoc alterum est relative ens. Cum autem ponitur ens relativum, non multiplicatur absolute ens: hinc absolutum et re­lativum absolute non sunt unica substantia, sed unicum esse; atque hoc sensu nulla est diversitas esse, imo habetur unitas esse. XI Y. Divina abstractione producitur esse initiale, primum finitorum entium elementum; divina vero imaginatione, producitur reale finitum, seu realitates omnes, quibus mundus constat. XY. Tertia operatio esse absoluti mundum creantis est divina synthesis, idest unio duorum elementorum: quae sunt esse initiale, commune omnium finitorum entium initium, atque reale finitum, seu potius diversa realia finita, termini diversi eiusdem esse initialis. Qua unione creantur entia finita. XYI. Esse initiale per divinam synthesim ab intelligentia relatum, non ut

Next

/
Thumbnails
Contents