Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VIII.
66 neralium, adprobante et confirmante SSmo Domino Nostro Leone XIII, plures propositiones ex operibus, quae sub nomine Antonii Rosmini Serbati edita sunt, damnantur et proscribuntur. Quapropter excitatur pastoralis cura et vigilantia Amplitudinis Tuae, ut a damnatis liuiusmodi doctrinis oves fidei tuae concreditas quam diligentissime custodias; ac si qui forte sint in ista dioecesi qui illis adhuc faveant, eos ad S. Sedis iudicium docili animo recipiendum inducere studeas. Praecipue vero eniteris, ut mentes adolescentium, eorum praesertim qui in spem Ecclesiae in Seminario aluntur, germana catholicae Ecclesiae doctrina e puris fontibus Sanctorum Patrum, Ecclesiae Doctorum, probatorum auctorum, ac praecipue Angelici Doctoris S. Thomae Aquinatis hausta imbuantur. Tibi interim fausta omnia ac felicia precor a Domino. Datum Romae die 7 Martii 1888. Addictissimus in Domino R. CARD. MONACO. Strigonii, die 5-a Aprilis, 1888. Feria IV, die 14 Decembris 1887. Post obitum Antonii Rosmini Serbati quaedam eius nomine in lucem prodierunt scripta, quibus plura doctrinae capita, quorum germina in prioribus huius Auctoris libris continebantur, clarius evolvuntur atque explicantur. Quae res accuratiora studia non hominum tantum in theologicis ac philosophicis disciplinis praestantium, sed etiam Sacrorum in Ecclesia Antistitum excitarunt. Hi non paucas propositiones, quae catholicae veritati haud consonae videbantur, ex posthumis praesertim illius libris exscripserunt, et Supremo S. Sedis iudicio subiecerunt. Porro SSmus D. N. Leo divina providentia Papa XIII, cui maxime curae est, ut depositum catholicae doctrinae ab erroribus immune purumque servetur, delatas propositiones Sacro consilio Emmorum Patrum Cardinalium in universa Christiana republica Inquisitorum Generalium examinandas commisit. Quare, uti mos est Supremae Congregationis, instituto diligentissimo examine, factaque earum propositionum collatione cum reliquis Auctoris doctrinis, prout potissimum ex posthumis libris elucescunt, propositiones quae sequuntur in proprio Auctoris sensu reprobandas damnandas ac proscribendas esse iudicavit, prout hoc generali decreto reprobat, damnat, proscribit; quin exinde cuiquam deducere liceat, ceteras eiusdem Auctoris doctrinas, quae per hoc decretum non damnantur, ullo modo adprobari. Facta autem de his omnibus SSmo D. N. Leoni XIII. accurata relatione, Sanctitas Sua decretum Emmorum Patrum adprobavit, confirmavit, atque ab omnibus servari mandavit. I. In ordine rerum creatarum immediate manifestatur humano intellectui aliquid divini in se ipso, huiusmodi nempe quod ad divinam naturam pertineat. II. Cum divinum dicimus in natura, vocabulum istud divinum non usurpamus ad significandum effectum non divinum causae divinae; neque mens nobis est loqui de divino quodam, quod tale sit per participationem.