Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VI.
53 VI. ■De sepultura Sanctissimi Corporis crucifixi et mortui D. N. Jesu Cliristi loquitur S. Joannes:1 „Erat autem in loco, ubi crucifixus est, bortus; et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. Ibi ergo propter Pa- rascevem Judaeorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.“ Ad quaestionem, cur non in agro aut alio loco? respondet Angelicus Doctor:2 „Christus sepelitur in horto ad significandum, quod per mortem et sepulturam ipsius liberemur a morte, quam incurrimus per peccatum Adae in horto paradisi commissum.“ Ad quaestionem autem, cur sepelitur in monumento novo, in quo nondum quisquam positus erat ? respondet S. Augustinus :s „Sicuti enim, inquit, in Mariae Virginis utero nemo ante illum, nemo post illum conceptus est; ita in hoc monumento nemo ante illum, nemo post illum sepultus est.“ S. Hieronymus4 observat, non casu, sed mira Dei providentia sic disponente in novo ponitur monumento, ne post resurrectionem, ceteris corporibus manentibus, surrexisse fingeretur.“ Praescindebatur ergo omnis aditus calumniae et malignitatis, ne perfidi Salvatoris adversarii alium surrexisse fingant. De hoc in petra exciso monumento novo Isaias5 propheta, postquam miracula, sanctitatem, mysteria, opera, passionem et caetera omnia, quae Messiam concernunt stupenda eloquentia enarrando praedixisset, de sepulchro inquam etiam illo Messiae mentionem facit, gloriosumque illud nuncupat: vEt erit, inquit, sepulchrum eius gloriosum.“ 0 Sane omnia loca, in quibus redemtionis et salutis nostrae peracta sunt mysteria, sancta sunt et gloriosa, summoque honore digna, sed sepulchrum reliquis omnibus palmam praeripit, gloriosius est, observante S. Bernardo „inter sancta, et desiderabilia loca sepulchrum tenet quodammodo principatum, et devotionis plus nescio quid sentitur, ubi mortuus requievit, quam ubi vivus conversatus est.“7 Multis sane titulis gloriosum est Domini Nostri sepulchrum, sed principaliter ideo, quia solum unicumque est, de quo cum S. Petro Chrys. dici potest: „Mutatur hic ordo rerum: mortem, non mortuum devorat hic sepulchrum; domus mortis mansio fit vitalis; uteri nova forma mortuum concipit, parit vivum.“8 Huius solius sepulchri est epitaphium: „Surrexit, non est hic, ecce locus, ubi posuerunt eum.“9 Si mundum mors superavit, hoc in sepulchro glorioso ipsa ab Auctore vitae superata est, sive prout canit Ecclesia: „Qui mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit.“10 Nr. 1650. Symbolae pro SSmo Sepulchro Hierosol. quotannis fe- ria VI. majoris hebdomadae colligendae. * 19, 41. — ■ Discursu suo 3 par. quaest. 5. — 3 Tract, in S. Joann. — 4 In cap. 27. Matth. — 5 Cf. Matth. 27, 60. — 6 11, 10. — ’ Serm. ad milit. templi c. 11. — 8 Serm. 74. — 9 Marc. 16, 6. -— 10 Praef. de Cruce.