Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VI.
54 Gloriosum est hoc Christi sepulchrum, super quo S. Helena sumptuosum erexit templunq propter prodigia et miracula, quorum plurima ibi contigerunt, et a probatissimis scriptoribus, sanctisque viris enarrantur, puta S. Augustino,1 S. Gregor. Turonensi,2 S. Sophronio,3 Baronio,4 ac aliis. Gloriosum permansit et permanet hoc sepulchrum, ut Card. Cajetanus loquitur, „etiam sub potestate infidelium, plus quam sepulchrum cuiuslibet alterius inter tot devastationes et mutationes in testimonium Divinitatis Jesu.“5 Novimus sanctum sepulchrum non sub potestate Christianorum, sed a multorum iam saeculorum intercapedine, sub infidelium et Judaeorum constitutum esse. Quantas interea temporis mutationes, quantas revolutiones, quantanam non civitatum solum sed imperiorum et regnorum excidia novimus ex historia, quorum vix non totus orbis terrarum theatrum fuit ? Inter omnia haec rerum discrimina, rudera et ruinas Christi sepulchrum intactum mansit, stetit et stat nostro adhuc aevo integrum. Minitabantur non una vice Judaei, quod sacrum sepulchrum eversuri sint, sed minas nunquam executi sunt, providentia Divina non permittente, quae sacratissimum illud monumentum conservat. Gloriosum hoc sepulchrum est etiam a celeberrima eorsum fidelium e toto orbe peregrinatione, peregrinantiumque piissima summa devotione ad quam ibi accenduntur et cuius exemplum s. Hieronymus oh oculos nobis sistit in S. Paula Romana, scribens; „Ingressa sepulchrum Resurrectionis osculabatur lapidem, quem ab ostio monumenti removerat Angelus. Et ipsum corporis locum, in quo Dominus iacuerat, quasi sitiens desideratas aquas fideli ore lambebat. Quid ibi lacrymarum, quantum gemituum, quid doloris effuderit, testis est cuncta Hierosolyma, testis est ipse Dominus, quem rogabat»“6 A multis jam annis invaluit atque laudabiliter observatur in A Dioecesi usus, feria sexta majoris hebdomadae colligendi symbolas pro custodibus SSmi Se- pulchri Hierosolymitani, in quo Sanctissimum Divini Salvatoris Nostri Corpus reconditum quievit. Custodia hujus, sicut et aliorum humanati Verbi Divini pretiosissimo Sanguine purpuratorum locorum, ab antiquissimo jam tempore per Summos Pontifices credita fuit fratribus Minoribus Ordinis S. Francisci, qui inter varias persecutionum procellas, usque ad hodiernam diem nobilissimo hoc officio funguntur, remu- nerationem vigiliarum et excubiarum suarum expectantes unice ab ipso Salvatore Jesu Christo, cuius servitiis semet manciparunt. Quum vero in conservationem sacrorum redemptionis nostrae locorum et ipsius religiosae familiae intertentionem nulli alii praesto sunt proventuum fontes praeter illos, quos Christiana suppeditat charitas, ad portam hujus pulsant, non pro seipsis, sed pro ipso Divino Salvatore eleemosynam rogantes. Nil proinde mirum, quod Sanctissimus Dominus Noster libenter annuerit oblatis sibi eatenus a generali Administro Ordinis fratrum Minorum S. Francisci precibus, atque piarum symbolarum collectionem in praefatum finem non tantum commendaverit, sed diserte mandaverit, designando pro collectis feriam VI-tam majoris hebdomadae, diem memoriae mortis Divini Salvatoris Nostri sacratam atque disponendo, ut fideles hac praecipue die, pias symbolas largiantur. Haec Sanctissimi Domini Nostri clementissima dispositio majori certe adhuc incitamento erit piis 1 De civ. Dei 1. 22. — • De glor. mort. — 3 Prat. Spirit. — 4 Ad ann. 313. — 5 In Cap. 27. Matth. — 6 Ep. 27.