Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

46 sissimae personaban tdoctrinae. Studiosorum alii Sansimonistae, alii Fourieristae, mate- rialistae, vel Deistae erant alii. Ozanam et septem alii conscbolares arctiori vinculo invicem obstricti, firmum conceperunt propositum non tantum fidem, in qua adole­verunt, illibatam servandi, sed nihil etiam intentatum relinquendi, e commilitonibus, qui circa fidem naufragaverunt, quotquot licuerit, ab imbibitis erroribus liberandi, et convertendi. Hoc facturi alia inter errantibus in memoriam revocabant mira­biles prorsus effectus, quos Christi Religio in orbe produxit. Sequens autem a com­militonibus retulerunt responsum: „Recte asseritis talia per Religionem Christianam olim patrata fuisse miracula; sed Christianismus hodie jam non vivit, mortuus est. Ubi sunt opera, quae vestram fidem loquantur et demonstrent nosque ad eam ample- ctandam impellant?u Objectionis vim senserunt octo illi, moxque apud animum suum decreverunt, sic deinceps vivere, ut vitae tenor et actiones omnes fidei christianae sint conformes. Quia vero noverunt, Deo maxime placere charitatis et misericordiae opera, haec erga pauperes, miseriisque pressos proximos, omni virium contentione exercere sibi firmiter proposuerunt. Non ingredi aliquem religiosum ordinem, eo minus novum fundare, sed porro in mundo consortioque hominum permanere, in eoque pauperum curam suscipere, atque ad hanc toto pectore incumbere voluerunt. Scopo hoc sodalitatem, sive unionem octo illi, plane non opulenti studiosi consti­tuerunt, paucis adstrictam statutis. „Ecce, dixit Fridericus Ozanam, in conferentiis Florentiae 1853. habitis, haec pusilla paucorum amicorum unio, germen innumerabi­lium fratrum, qui in orbe diffusi pauperum cura et adjutorio occupantur. Unde consequitur, inquiebat porro, nobis octo studiosis non competere nomen fundatorum, nec a nobis illud arrogari. Deus ipse est, qui societatem hanc voluit, et fundavit. Nos, loquebatur porro Ozanam, qui anno 1833. Parisiis octo coaluimus, opusque inchoavimus, hodie sumus bis mille socii, et visitamus quinque mille familias, viginti mille personas, tertiam circiter partem omnium pauperum Parisiensium, hisque 20,000 pauperibus de eleemosyna, stipe, adjutorio providemus.“ Societas sive unio ab octo illis studiosis occepta Patronum elegit S. Vincen­tium a Paulo, prodigium illud charitatis et misericordiae, nomen vero sibi indidit Con- ferentiarum. Societas, sive Conferentiae hae late hodie diffusae sunt in toto terrarum orbe. Existunt praeter Galliam in Belgio, Hollandia, Germania, Italia, Hispania, Anglia, Scotia, Hibernia, Helvetia, Austria, Graecia, Turcia, Dania, in America septemtrionali, Canada, Mexico, in Africa, Algeria, Senegambia, Insulis Reunionis, India orientali, nova Scotia, Guyana, Uruguay, Promontorio bonae spei, Australia; existit etiam hic ibi apud nos in Hungária. Dantur in circa quinque mille conferen­tiae, et juxta ultimam, quae prae manibus erat specificationem, decem milliones libellarum annuatim per omnes Conferentias colliguntur et impenduntur in sublevamen pauperum. Inter peregrinos, qui vix non ex omnibus Europae regnis, imo ex omnibus orbis partibus Hornam concesserunt Beatissimo Patri Leoni XIII. quinquagenaria sui Sacerdotii celebranti humillima sua homagia exhibituri, piissimaque vota pro incolu­mitate Eius deprompturi, non defuerunt etiam illi, quos delegerunt, eorsumque abire iusserunt Conferentiae s. Vincentii a Paulo. Erant autem illorum duo millia, qui 4-a curr. in conspectum Summi Pontificis admissi fuere. Confluxerunt vero ex Gallia,

Next

/
Thumbnails
Contents