Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

47 Italia, Hispania, Belgio, Magna Britannia, Germania, Austria, et America. Peregri­norum sensa et vota expressit praeses consilii generalis Conferentiarum Parisiensium. Ad audita respondit Summus Pontifex, qui in sua allocutione excurrit in laudes Conferentiarum, quas aliis iam occasionibus in easdem congestas, iteravit et confir­mavit, declarando, quod bene sibi notum sit, ubique locorum et terrarum prosperare et florere pium cliaritatis opus, liacque in prosperitate videri providentialem Con­ferentiarum finem. Optat Beatissimus Pater, ut se fortiter opponant audaci inimico­rum Christiani nominis attentato, in eo laborantium, ut dechristianizent populos, in eorumque animis ideam et conceptum virtutis cliaritatis alterent, ac pro vera falsam et ementitam subtrudant; optat porro, ut opera, quae exercent cliaritatis semper magis multiplicent et amplient, omni hominum classi applicent, atque eo adnitantur, ut omnibus malis et indigentiis, quibus humana societas nostro tempore laborat, quantum fieri potest, remedium afferant, praeter corporalia, spiritualia etiam miseri­cordiae opera exercendo. Tandem sic allocutionem suam concludit Beatissimus Pater: „Pro certo teneo: Spiritum Christi vivere, et informare Societatem vestram, huncque ipsum Spiritum sanctae et supernaturalis charitatis esse, quo animantur corda vestra. Conservate illum in tota sua puritate, communicetisque cum omnibus, qui vos cir­cumdant. Charitas faciet, ut sitis totidem Apostoli, per illam reaccendatis in multis animabus fidei flammam, per dubia offuscatam; per illam in desperantibus excita­bitis spem, per charitatem reviviscere facietis in familiis vitam christianam, exerci­tium obligationum religiosarum, amorem s. Ecclesiae, obedientiam erga eius leges, et reverentiam auctoritatis Eiusdem. Hi sunt, Charissimi filii, pretiosi fructus Chri­stianae charitatis, quos Deus omnis bonitatis benedicere, et in vestris manibus mul­tiplicare dignetur, fortificando vos in exercitio vestrorum piorum et fatigan­tium laborum.“ Societatem hanc, a S. Yincentio nuncupatam, S. Congregationis Rituum ddto 26. Aprilis 1883. publicatum, et in Circularibus Dioecesanis litteris sub 25 Augusti eiusdem anni Nr. 4292. communicatum decretum „insignis sodalitii“ axiomate deco­ravit, quippe „quod Parisiis a. 1833. ortum, fere per totum orbem, quo catholicum pervenit nomen, mirifice diffusum est, uberesque edidit salutares fructus.“ Mirum proinde non est, quod Episcopi in Synodo Provinciali Aquensi a. 1850. Deo miseri­cordiarum Patri gratias egerint, „quod hisce miserrimis temporibus, in nostris, ut aiunt, Galliis, dignatus sit, multiplicato charitatis ardore, Ecclesiae filios adiuvare in afflictae matris solatium per pia instituta regulariter existentia sub variis deno­minationibus Societates videlicet charitatis s. Vincentii a Paulo etc. etc. Quae iudi­camus affectu paterno fovenda atque sic utiliter distribuenda et moderanda, ut firmi­ter stabilita subsistant in solamen pauperum et in aedificationem animarum.“ Synodus Burdigalensis, et post illam Cameracensis a. 1856. disposuerunt, ut sequitur: „Socie­tatem dictam s. Vincentii a Paulo instituendam curent pastores animarum, ubicunque reperire poterunt quosdam etiam paucissimos homines bonae voluntatis: in qua sci­licet pii laici, bonis moribus insignes, atque mandatis Ecclesiae, nec non pastoribus suis filiali reverentia addicti, munere quasi apostolico funguntur, visitantes ipsi domum pauperis, indigentiam sublevantes, atque de anima sollicitiores etiam, quam de corporis necessitudinibus, fidem et persaepe Religionis amorem et cultum susci-

Next

/
Thumbnails
Contents