Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
V.
36 qui praeest, deponitur, ac ipse subvenit pupillis et viduis, et iis, qui vel ob morbum, vel aliam ob causam egent, tum etiam iis, qui in vinculis sunt, et advenientibus peregre hospitibus, uno verbo, omnium indigentium curam suscipit.“ Socialismi et communismi, quorum uterque ad unum eundem que scopum, etsi diversa via, tendit, origo non in sacris litteris quaerenda, sed ab haeresibus et insanis philosophicis commentis repetenda est. Jam S. Epiphanius, qui anno Christi 403. proximus vel etiam major centenario obiit, calamum suum strinxit1 contra haereticos, qui dici se Apostolicos voluerunt, et qui etiam Apoctaticos, hoc est Renunciatores se ipsos nominaverunt. „Hoc enim, inquit S. Epiphanius, diligenter observant, ne quidquam possideant. Iidem porro, a Tatiani dogmatibus velut avulsione quadam propagati — habent diversa a nostris Sacramenta atque mysteria. De inopia rerum omnium gloriantur, ac sacrosanctam Dei Ecclesiam ascititiis superstitionibus temere dividunt, ac labefactant et a divina clementia excidunt.“ Horum errores saec. XIII. recoctos fuisse ex Historia Ecclesiastica novimus. Quantum autem ad commenta insanae philosophiae adtinet, ut Platonis et Lycurgi aliorumque utopias et absonas leges missas faciamus, Joan. Jac. Rousseau fuit, qui factum illius, qui primus aliquam terrae partem sibi exclusive propriam vindicavit, velut meram damnat usurpationem, qua omnia sunt producta genitaque mala; illaque usurpatione est ablata felicitas, ad quam homo conditus erat, nondum inita societate.“2 Sed quis sequacium, recentiorum nempe Apoctatorum nomina et insana commenta recensere valeret. Vere dixit iam Cicero, ut alias innuimus, nihil esse tam absurdum, quod aliquis non asseruisset philosophorum. Aetate porro Apostolorum invaluit etiam mos, opera beneficentiae non indigenis tantum, idest eiusdem particularis Ecclesiae fidelibus, sed alienigenis quoque procul degentibus egenis fratribus conferendi. Huius moris vestigia in Actis Apostolorum3 manifesta detegimus, in quibus narratur, quod Christiani Antiochenae Ecclesiae, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere Eleemosynam habitantibus in Judaea fratribiis. Quod et fecerunt mittentes ad Seniores per manus Bar- nabae et Sauli. S. Paulus ipse sollicitum disertumque se praebuit praeconem eiusmodi charitatis, imo praecepit, ut singulis Dominicis diebus fieret collecta, scribens in hunc modum: „De collectis autem, quae fiunt in Sanctos, sicut ordinavi Ecclesiis Galatiae, ita et vos facite. Per unam Sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens, quod ei bene placuerit.“4 In alia sua Epistola eosdem Corinthios magna animi contentione adhortatur ad largam faciendam eleemosynam in pauperes fideles, qui erant Jerosolymis et in Judaea — provocando ad beneficentiam Christianorum Macedoniae, quia hi, licet pauperes, nihil abs se desiderari passi sunt, ut egenis fratribus subvenirent; maxime vero incitando illos exemplo Domini. „Scitis enim, inquit Apostolus, gratiam Domini Nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.“5 Ineffabile redemptionis beneficium a Christo in totum genus humanum, adeoque etiam in Corinthios allatum incomparabiliter maius erat beneficentia illa, quam exegit S. Paulus a Corinthiis, quos „in Christo Jesu per evangélium ipse genuit,“6 atque in fidei veritatibus ac 1 Adv. haeres. 1. II. c. 61. — a Disc, sur Torig, et les fond. de l’ineg. parmi les hommes p. 2. — 3 11, 29. — 4 1. Cor. 16, 1. — 5 2. Cor. 8, 9. — 6 1. Cor. 4, 15.