Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

37 praeceptis informavit. Huic eleemosynae obiecto Apostolus ultro immoratur, docet- que Corinthios, atque in his omnes, qui Christiano nomine censentur, non solum dandam, sed largam tribuendam esse eleemosynam; dicit enim: „Qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet ,“1 ab exemplo eorum, qui seminant ostendens, large tribuendum esse, ut larga sit divina retributio. Parcitatem vel largitatem eleemosynae non solum nec semper e quantitate doni, sed ex animo et charitate donantis etiam aestimandam esse, ex Evangelio dis­cimus. Plus enim dedit illa paupercula vidua, quae in gazophylacium templi misit aera minuta duo, quam multi divites, qui iactabant multa.2 Dicit porro Apostolus, ut Corinthii eleemosynam tribuant „non ex tristitia aut ex necessitate.“3 Ex tristitia dat, qui dat avaro et tristi animo; ex necessitate autem, qui vel maiorum auctoritate vel aliorum exemplis tantum impulsus ac pudore inductus dat. „Hilarem enim datorem diligit Deus,“ addit Apostolus. Pulchre s. Augustinus ait: „Si panem dederis tristis, et panem et meritum perdidisti.“4 Et alibi quaerit: „Si bona semina sint bona opera, quare seminantur cum lacrymis?“5 S. Joannes Chrysost. autem „Si alacriter, inquit, demus, duplex erit eleemosyna, et quia damus, et quia hilariter damus.“0 Ideo iam ab Ecclesiastico monemur: „In omni dato hilarem fac vultum tuum.“7 Ab his incu­nabulis, atque ad hanc normam in omnibus Ecclesiis laudabilis invaluit mos colli­gendi stipem in subsidium indigentium. Ex constitutionibus Apostolicis discimus oblationes in Ecclesiis factas, potissimumque in alimenta pauperum et indigentias miserorum ac calamitosorum impensas fuisse.8 „Si autem — ait Constitutionum auctor, — defecerit donum, annuncia fratribus, et ex iis factas collectas subministra cum iustitia pupillis et viduis. Dic vero populo tuae potestati commisso, quae sapiens Salamon: Honora Dominum ex tuis iustis laboribus etc. Ex iusto igitur fidelium labore alite et vestite victu ac vestitu destitutos; et pecuniam inde coactam dispen­sate in redemtionem Sanctorum, liberantes servos, captivos, vinctos, calumniam passos, sententia tyrannorum missos ad monomachiam et mortem.“ Tertullianus quo­que locupletissimus testis est huius apud Christianos vigentis usus habendi arcam, consulto destinatam ad condenda, quae fidelium charitas offerebat. Scribit enim: „Modicam unusquisque stipem menstrua die, vel cum velit et si modo velit, et si modo possit, apponit; nam nemo compellitur, sed sponte offert. Haec quasi de­posita pietatis sunt. Nam inde non epulis, non potaculis, nec ingratis voratrinis dis­pensantur, sed egenis alendis humandisque; et pueris puellisque parentibus destitutis; itemque domesticis senibus; item naufragis; et si qui in metallis, et si qui in insulis, vel in custodiis dumtaxat ex causa Dei, alumni confessionis suae fiunt.“9 Narrat dein idem Tertullianus has christianae charitatis actiones stomachandi occasionem dedisse quibusdam Gentilibus. „Sed eiusmodi, ait, vel maximae dilectionis operatio notam nobis inurit penes quosdam et partim invidiae iraeque motibus agitati, partim stupentes „Vide, inquiunt, ut invicem se diligunt.“ Arcam, de qua Tertullianus loquitur, una cum consuetudine collectam pro egenis stipem illic recondendi, in 1 2. Cor. 9, 6. — a Mare. 12, 41. seq. — 8 L. cit. 7. — * In psalm. 42. — 8 Serm. 45. — diet. s. Pauli „Oportet et hacreses esse.“ — 7 35, 11. — 8 Lib. 4. e. 8 et seq. — 9 Apolog. C. 39. • Homil. in

Next

/
Thumbnails
Contents