Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

35 V. Apud Christianos, praeceptis salutaribus monitos et divina institutione for­matos, jam aevo Apostolorum initium sumpsit singularis prorsus, nec unquam antea visa vel audita cura et sollicitudo eo directa, ne egenis, pauperibus et calamitosis quidquam opis et auxilii deesset, quos, quemadmodum e pastoralibus ddto 2-ae curr. Nr. 900. dimissis litteris intelleximus, Gentilium societas, tamquam si turpitudine et vitio laboravissent, a consortio reliquorum hominum, quantum licuit, arcebat, aver­sabatur, vilipendebat, imo persequebatur etiam. In mox memoratis litteris legimus, primos Christianos e doctrina Christi, per Apostolos sibi tradita, in schola cbaritatis adeo profecisse, ut qui antea vix nomen noverunt cbaritatis, coaluerint in unum cor et animam unam. — De coetu Christianorum Jerosolymitanorum hoc refert S. Lu­cas:1 „Nec quisquam eorum, quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia,“ et continenter observat S. Scriptor, neque quemquam egentem fuisse inter illos. „Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, quae vendebant; et ponebant ante pedes Apostolorum. Di­videbant autem singulis, prout cuique opus erat.“2 Ad haec sacri codicis loca frustra Socialistae et Communistae provocant, tamquam suis placitis faventia. — Christi enim fideles Jerosolymitani, qui ad vendendos suos agros, vel domos per neminem cogebantur, suorum bonorum proprietatem retinuerunt, et sola dumtaxat cbaritas quaedam effecerat communia. Quisque enim, quod vellet, offerebat. Sane S. Petrus Ananiam non de injustitia, sed de mendacio arguebat, dicens:3 „Anania, cur tenta- vit satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri? Nonnt manens tibi manebat, et venumdatmn in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tue hanc rem? non es mentitus hominibus, sed Deo.“ Quorum verborum hic sensus est Nonne ager, priusquam illum venderes, tibi manere poterat, nemine cogente, ui venderes; et venumdatus in tua erat potestate, quoad pretium, nemine cogente, u1 pretium offerres? Teste itaque irrefragabili S. Petro, libera erat cuique potestas e agrum, et pretium agri, si quem vendidisset, retinendi, nisi se illud Ecclesiae ix usus pauperum daturum promisisset. Neque vero hoc tempore Apostolorum modo sed in sequentibus etiam temporibus observatum fuit. Quod, missis aliis, S. Justin M. testimonio luculentissime evincitur, in priori Apologia sua, scribentis:4 „Qui ha bemus, indigentibus omnibus subvenimus, et semper una sumus. — Qui abundant et volunt, suo arbitrio, quod quisque vult, largiuntur, et quod colligitur, apud eum Nr. 1348. Continuatio argumenti pastor. Nr. 90Ü et de Societa­tibus S. Vin- centii erigen­dis. 1 t 9 » t t t 1 > J 1 Act. Ap. 4, 32. — ‘ lb. v. 34. sequ. — 8 lb. 5, 3. 4. s. — * Nr. 67.

Next

/
Thumbnails
Contents