Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

27 tiae suae cura, multa creditarum sibi familiarum peccata impedire et salutaribus mo­nitis, praesertim vero, omni eloquentiae vi validioribus exemplis probitatem morum promovere, diffundere sanctitatem possunt. Quae non aliunde, quam e cliaritate proficis­cuntur et in parentibus, superioribus ac praepositis sub praeceptum cadunt, quod si non adimpleverint, responsionis onere coram Deo gravabuntur S. Paulo testante, dum dicit: „Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non babét, fidem negavit, et est infideli deterior.“1 Sed praeter opera charitatis et misericordiae spiritualia, etiam corporalia a nobis exiguntur, per quae proximo opem ferimus, cum necessitatibus et indigentiis temporalibus colluctanti: dum nimirum esurit, sitit, nudus est: dum infirmitate la­borat, vel in carceribus, in captivitate detinetur, aut dum affligitur, ac opprimitur aliis eiusmodi aerumnis, quae in bac miseriarum valle vix non continenter emergunt. Haec opera in Sacris Scripturis nomine Eleemosynae veniunt, quam S. Thomas Aquinas definit: „ Opus, quo datur aliquid indigenti ex compassione propter Deum,“2 Abstrahendo a multis spinosis quaestionibus, quas rerum moralium scripto­res de eleemosyna moverunt et movent, scire sufficit largitionem illius non esse rem meri consilii, sed strictissimae, non humanae, sed divinae obligationis, quae in sa­cris litteris utriusque testamenti toties memoratur, proponitur, inculcatur, et tanta sanctione proemiorum et poenarum munitur, ut vix alia obligatio frequentius pro­poni videatur. E nube textuum sacri codicis duos proferre sufficiat. Primus sit enar­rata per Christum historia aut parabola:3 „Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso: et epulabatur quotidie splendide. Et erat quidam mendicus no­mine Lazarus, qui jacebat ante januam eius, ulceribus plenus, cupiens saturari de micis, quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat-, sed canes veniebant et lingebant ulcera eius. Factum est autem, ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.“ Factum est diviti, quemadmodum dicit S. Jacobus:4 „Judicium sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam.“ Quis scit, si dives epulo misertus fuisset esurientis men­dici Lázári, an non accepisset et ipse ob exercitam misericordiam gratiam poeniten­tiae et conversionis ad frugem, prout accepit Zachaeus ille, qui dixit ad Dominum fecitque etiam indubie:5 „Ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus, et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.“ Alter6 sacer textus est, ubi Judex vivorum et mortuorum Christus minatus est graves poenas, imo omnium maxime terribilem, nempe indignationem suam et ignem, justitiae suae ministrum inexstin­guibilem iis, qui cum possint, opem non ferunt proximo suo. „Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae. Et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab in­vicem, sicut pastor segregat oves ab hoedis. Et statuet oves quidem a dextris suis, hoedos autem a sinistris. Tunc dicet his, qui a sinistris erunt: Discedite a me male­dicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius.“ Cur sententia haec adeo horrenda est, et poena adeo terribilis? Quae crimina patrarunt hi, et in quae 1 I. Tim. 5, 8. — 9 2, 2. Quaest. 13. art. 1. — * 8 Luo. 16. 19. squ. — ‘2. 13. — 8 Luc. 19, 8. — 8 Matth. 25, 31. squ.

Next

/
Thumbnails
Contents