Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
III.
28 prolapsi sunt scelera? Ipse indicat Judex, qui tamen misericordiae Deus est. Despondebit tunc Judex aeternus: „Esurivi enim et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi potum: bospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me : infirmus, et non visitastis me. Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? Turic respondebit illis, dicens: „Arnen dico vobis: quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.“ Poenae et supplicia, praesertim si gravia sint, non imponuntur, nisi existente praecepto, quod per transgressionem violatum esse probetur. An non itaque falluntur illi, fallereque volunt, qui existimant, vel etiam docent, consuli tantum, et non etiam districtim praecipi largitionem eleemosynae ad subveniendum inopi? Quem Christus Dominus de lege sive praecepto dandi eleemosynam non convincit, cuius sententiam audivimus, cum illo non est disputandum. Notandum etiam, quod Dominus noster sententiam illam pronunciabit nedum adversus opulentos charitatis .expertes, verum contra universam infelicem turbam, quae stabit a sinistris : quoniam ab uno quoque, qui potest, et ea ratione, qua potest (vix autem est, qui aliquid praestare nequeat) exigit Deus, ut opus exerceat charitatis et misericordiae, juxta illud Tobiae:1 „quomodo potueris, ita esto misericors. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude.“ Alioquin ultra posse nemo obligatur. Notandum porro, quod cum alterius criminis in proferenda sententia non meminerit Dominus noster, quam quod damnati inhumanum, nimis durum et miserationi pauperum impenetrabile cor in pectore gesserint, et cum potuissent, nulla exhibuerint egenti proximo charitatis officia, quod inquam inde non sequatur, a sanctissimo, justissimo Deo in judicio ad lancem non esse revocanda alia peccata nec de illis poenas sumendas fore. Nullus igitur dubitet quin si sciamus proximum nostrum constitutum esse in gravi, et multo magis in extrema necessitate, nimirum: si immineat ei periculum grave, ut ne fame pereat, honestatem suam prostituat, aut grave aliquod malum vel detrimentum patiatur propter miseriam et paupertatem suam: teneamur habita ratione indigentiae eius, et virium nostrarum, ei subvenire opibus nostris, aut aliis subsidiis, non solum iis, quae status nostri conditioni sunt superflua, verum etiam quae necessaria non sunt ipsi naturae nostrae. Sed pro certo etiam teneamus, praeceptum nobis esse, ut pauperibus, licet cum necessitate extrema non colluctantibus, sed magna rei familiaris angustia, et egestate communi laborantibus eleemosynam largiamur, dando partem eorum, quae supervacanea sunt conservationi nostri ipsorum et nostro decori. Id ipsum in sua Summa, et in aliis suis libris asserit S. Thomas Doctor Angelicus.2 Silentio praeteriri non possunt privilegia et praemia magna et multiplicia Eleemosynae, quibus non possumus non ad hanc largiendam excitari. „Beatus, qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus:“3 „Foeneratur Domino, qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.“4 „Conclude eleemosynam in corde pauperis; et haec pro te exorabit.“5 „Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam : cum videris nudum, operi eum, et car1 4, 8, 9. — 9 2. 2. quaest. 32. art. 5. et alibi. — 3 Psal. 40, 1. — * Prov. 19, 17. — r> Eccli. 39, 15.