Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
III.
22 ac voluptates utebantur, Gentiles Graeci et Romani, hi non mitius pauperes, egenos, mendicos, aliasque miserabiles personas tractaverunt, imo odio prosequebantur. Platonis potissimum sequebantur legem, quae sic sonat: „Mendicus nullus in civitate sit; si quis hoc facere tentaverit, ut precibus inefficacibus victum quaerat, ex foro aediles depellant, ex civitate urbis curatorum magistratus, ex reliqua regione agrorum curatores extra fines expellant, quo regio ex huiusmodi animali pura fiat.“1 Athenis Solonis lex viguit. Pauper asylo caruit, occidebatur. Lege Aegypti pauperes aeque necabantur. Hermogenes2 perhibet, apud antiquos mali ominis instar habitum fuisse vel occurrere mendico. Quintilianus3 quaerit: „Possis tu (intelligit divitem) fortasse hucusque descendere, ut non fastidias pauperem?“ Diogenes Laertius4 producit hoc apophtegma Zenonis: „Sapientes misericordes non esse neque veniam alicui dare. Quandoquidem cedere, misericordiaque tangi et aequitate nullius animo inest, qui ad animadvertendum se aptum existimet.“ Idem sensit expressitque Seneca: „Miseratio est vitium pusillanimi, ad speciem alienorum malorum succidentis: itaque pessimo cuique familiarissima est.“ Item: „Misericordia est aegritudo animi; aegritudo autem in sapientem virum non cadit.“ Misericordiam porro non aegritudinem tantum, sed vitium plane animorum, nimis miseriae faventium esse dicit. Summum, quod moralis pagana romana erga inopes fieri posse concessit vel docuit, fuit: „Una ex re satis praecipitur, ut quidquid sine detrimento possit commodari, id tribuatur vel ignoto, item consilium fidele deliberanti dare: quae sunt iis utilia, danti non molesta.“5 Sed nemo sincerius ethnicorum sensa et agendi rationem quoad egenos et inopes expressit Plauto, qui6 hanc, quam Lactantius7 detestandam merito vocat, protulit sententiam : „Male meretur, qui mendico dat, quod edat; nam et illud, quod dat, perit; et illi producit vitam ad miseriam. “ In Horatio communem Romanorum eatenus sensum sic declaratum legimus: „Magnum pauperies opprobrium.“8 „Credidit ingens pauperiem vitium.9 „pauperies immunda.“10 Paupertatem etiam mitissimus inter ethnicos scriptor Virgilius „turpem“11 appellavit. Quarto ineunte saeculo sequentem Paganis impertitus est doctrinam Lactantius : „Deus, qui homines generat et inspirat, omnes aequos idest pares esse voluit. Eandem conditionem vivendi omnibus posuit; omnes ad sapientiam genuit; nemo a beneficiis eius segregatur. Nam sicut omnibus unicum suum lumen aequaliter dividit, emittit omnibus fontes, victum subministrat, quietem somni dulcissimam tribuit; sic omnibus aequitatem, virtutemque largitur. Nemo apud eum servus est, nemo dominus; si enim cunctis idem Pater est, aequo jure omnes liberi sumus. Nemo Deo pauper est, nisi qui justitia indiget; nemo dives, nisi qui virtutibus plenus est, nemo denique egregius, nisi qui bonus et innocens fuerit; nemo clarissimus, nisi qui opera misericordiae largiter fecerit; nemo perfectissimus, nisi qui omnes gradus virtutis impleverit. Quare neque Romani, neque Graeci justitiam tenere potuerunt, quia dispares multis gradibus homines habuerunt, a pauperibus ad divites, ab humilibus ad potentes, a privatis denique usque ad regum sublimissimas potestates. Ubi enim non sunt universi pares, aequitas non est; et excludit inaequalitas justitiam, cuius vis omnis in eo est, ut 1 De lege dial. 11. — * Walz, Rhetor. Graec. t. 3. — 3 Declarat. 301. — 1 De vitis dar. philos. lib. 7. — 11 Cic. de offic. 1. 16—17. — 8 Trinumm. 1, 1. — 7 Inst. div. 1. 6 c. 11. — 8 Carm. 24. — 9 L. 2. Satyr. 3. — 10 L. 2. epist. 2. — " Aen. lib. 6. v. 276.