Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXI.

180 Antiocheni verba: „A Syria usque Romam cum bestiis pugno, per terram et per mare, nocte et die; ligatus cum decem leopardis, quae est militum turma; qui etiam beneficio accepto peiores fiunt!“ VENERABILIBVS FRATRIBVS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS AMERICAS LEO P P. XIII. VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM Quam aerumnosa et calamitosa sit eorum conditio, qui ex Italia quotannis in Americae regiones ad vitae subsidia quaerenda turmatim commigrant, tam com­pertum Vobis est, ut nihil attineat id fuse per Nos explicari- Imo vero mala, quibus illi premuntur, vos quidem ex propinquo intuemini, eaque, datis non semel ad Nos litteris, commemorata dolenter sunt a plerisque vestrum. Deflendum sane, quod tot miseri Italiae cives, solum mutare inopia coacti, in mala plerumque graviora incurrant, quam quae effugere voluerunt. Ac persaepe ad labores varii generis, quibus vita corporis absumitur, longe miserior adiungitur animorum pernicies. Prima ipsa demi­grantium transvectio periculis plena ac detrimentis est: incidunt enim plerique in cupidos homines, quorum quasi mancipia fiunt, et gregatim in naves coniecti, atque inhumane Rabiti, ad depravationem naturae sensim impelluntur. Ubi vero ad de­stinatas oras appulerunt, linguae et locorum ignari quotidianis operis addicti, impro­borum insidiis, et potentiorum, quibus sese manciparint, patent insidiis. Qui autem industria sua satis sibi parare potuerunt unde vitam tueantur, versantes tamen assidue inter eos, qui omnia ad quaestum et utilitatem suam referunt, nobiles humanae natu­rae sensus paullatim exuentes, eorum vitam vivere discunt qui omnes spes et cogi­tationes suas in terra defixerunt. Huc accedunt obvia passim irritamenta cupiditatum, fraudesque sectarum, quae istic late grassantur religioni infensae, et plerosque in viam trahunt quae ducit ad interitum. In his autem malis illud longe luctuosius est, quod in tanta multitudine hominum, amplitudine regionum, difficultate locorum, haud facile praesto esse iis potest ea, quae par esset, salutaris cura ministrorum Dei, qui italicae compotes lin­guae ipsis verbum vitae tradant, sacramenta administrent, et opportuna subsidia impertiant, quibus eorum erigatur animus in spem bonorum caelestium, et vita spi­ritus sustentetur ac vigeat. Flinc multis locis rari admodum sunt ii, quibus sacerdos adsit morituris, non rari quibus nascentibus minister deest ad regenerationis lava­crum: plurimi sunt quibus nuptiae nulla habita Ecclesiae legum ratione ineuntur, unde similis patribus propagatur proles, atque ita passim apud hoc genus hominum oblivione delentur christiani mores, pessimi quique inolescunt. Haec omnia Nos reputantes animo, ac miseram tot hominum vicem dolen­tes, quos quasi oves pastore destitutas deerrare cognoscimus per avia abrupta et

Next

/
Thumbnails
Contents