Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXI.
181 infesta locorum, simulque cogitantes Pastoris aeterni caritatem et monita, Nostri muneris esse duximus, omnem quam possumus eis opem afferre, salubria pascua parare, ac omni qua datur ratione, eorum bono et saluti consulere. Quod eo libentius aggressi sumus, quod caritas hominum, quos eadem ac Nos regio tulit, ad id proniores faciat, ac certa spes teneat, nunquam defore Nobis studia vestra operamque adiu- tricem. Quapropter curavimus, ut in sacro Consilio christiano nomini propagando hac super re consultatio haberetur, eique mandavimus, ut quaesitis et diligenter expensis remediis, quibus tot mala et incommoda possint depelli, sin minus, allevari, quod maxime e re foret proponeret Nobis, utrumque spectans, ut animarum saluti prodesset, atque migrantium molestias, quatenus fieri posset, leniret. Cum vero causa potissima invalescentium malorum in eo sit, quod infelicibus illis desit sacerdotale ministerium, per quod caelestis gratia impertitur et augetur, plures ex Italia presbyteros istuc mittere decrevimus, qui conterraneos suos noto solentur alloquio ; doctrinam fidei ac vitae Christianae praecepta doceant ignorata aut neglecta, sacramentorum apud eos salutari ministerio fungantur, succrescentem sobolem ad religionem, et humanitatem informent, omnes demum ex quovis ordine, consilio ac ope iuvent, cunctisque foveant curae sacerdotalis officiis. Quo id commodius ac plenius effici posset, per litteras Nostras XVII Kalendas Decembres anno superiore datas sub an- nulo Piscatoris, Apostolicum Sacerdotum Collegium Placentiae Episcopali in Sede, curante Ven. Fratre Iohanne Baptista Placentinorum Episcopo constituimus, quo ecclesiastici viri quos Christi caritas urget, ex Italia conveniant, ut iis excolantur studiis, iis exerceantur muneribus eaque disciplina, per quam strenue et feliciter penes dissitos Italiae cives legatione pro Christo fungantur, et idonei fiant dispensatores mysteriorum Dei. Inter alumnos autem huius Collegii, quod quasi Seminarium haberi volumus ministrorum Dei ad salutem Italorum Americam incolentium, iuvenes etiam a vestris regionibus, italis parentibus natos, recipi et institui volumus, modo in sortem Domini vocati sacris cupiant initiari, ut deinde sacerdotio aucti et istuc remeantes, sub vestra pastorali potestate, omnes quarum usus fuerit, Apostoliéi ministerii partes expleant. Neque vero ambigimus, quin et reduces isti paterna cum caritate excipiantur a Vobis, itemque facultates impetrent opportunas sacri ministerii caussa in cives suos, monito Parocho, exercendas: quippe ad Vos venturi sunt quasi auxiliares copiae, ut sub auctoritate cuiusque vestrum, cuius in Dioecesi versantur, sacrae militiae operam navent. Profecto in primo operis exordio tanta haec auxilia haud- quamquam erunt, quanta res ac tempus flagitant, neque eorum qui mittendi sunt opera, par esse ita poterit numero et necessitatibus fideliuna ut singulis et remotioribus in locis sacerdotes constitui possint, qui curam animarum gerant. Quamobrem optimum factu censemus, si in Dioecesibus, quae advenis ex Italia magis abundant, communia habeantur domicilia sacerdotum, qui exinde digressi circumiacentem regionem peragrent, et sacris expeditionibus excolant. Qua ratione autem, quibusve locis opportunius ea possint constitui, id erit prudentiae vestrae decernere. — Haec omnia quae Apostolicae Nostrae providentiae esse duximus, Vobis hisce litteris significanda curavimus. Si quis autem ex Vobis compererit sive censu et iudicio suo, sive collatis cum Fratribus consiliis, aliquid praeterea praestari a Nobis posse ad eorum