Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXI.

179 XXL Ex unita, novimus, quibus artibus, Italia tanta ad Americam emigrat co­lonorum copia, ut ii, qui summa rerum ibidem potiuntur, attoniti baereant, timeant- que, ne integrae provinciae depopulentur, et in deserlum redigantur. Gubernatores provinciarum altiori loco ad inquirendum in causas emigrationis ac ad referendum de inventis provocati, uno quasi ore responderunt, motum hunc populi repetendum esse ab inedia, quam sedare, ab egestate, e qua evadendi modum non reperiunt ad remotas oras concedentes. Ex officiosis relationibus constat emigrantium ex Italia hominum numerum a. 1887. ad 149,081, anno autem labente inde a 10. Januarii usque 30. Septembris ad 194,146 ascendisse. Sortem autem emigrantium ad Ameri­cam Italorum graphice descripsit in parlamento ablegatus Antibono iam a. 1879. legendo ibidem acceptam a quodam colono epistolam, in qua baec occurrunt: „Su­mus hic veluti bestiae absque presbyteris et absque medicis.“ Italis his, eorum sa­luti et commodis prospecturus Sanctissimus Dominus Noster, subnexum ad Archi- Episcopos et Episcopos Americanos direxit rescriptum, in quo mentionem facit etiam Apostoliéi Sacerdotum Collegii, abs se in mutuo cum Placentino Episcopo hac in urbe erecti, cuius is est scopus, ut Itali in America considentes obtineant Missiona­ries Sacerdotes suae nationis et suae linguae, qui pastores sint animarum et institu­tores, qui in centris regionum, quas emigrantes incolunt, erigant Ecclesias et scho­las, sed etiam alia benefica instituta, daturi quoque operam, ut Americanorum Ita­lorum filii ita educentur instituanturque, ut subin pastores suorum connationalium evadere possint, qui denique adventantium eas in oras Italorum prorsus derelicto­rum omnique ope destitutorum, indigentiis qua consilio qua opera succurrerent. Sa­luberrimum Summi Pontificis consilium attamen ad clavum reipublicae in Italia sedentibus displicet, sicut displicent omnia consilia, acta et facta Capitis Ecclesiae, proscinditur quidquid etiam agat moliaturque in bonum Ecclesiae et humani generis. Per hoc ad Americanos Antistites datum rescriptum id intendere Summum Pontifi­cem blaterant, ut ex emigrantibus Italis subin exercitus formetur militaris pro S. Sede pugnaturus. Dum iura sua defendit et vindicat in Patrimonium S. Petri, decla­ratur inimicus et hostis Italiae; dum abolitionem servitutis in Africa urget et com­mendat plaudentibus cultissimis Europae populis, traducitur, qua falsitatum machi­nator; dum Clerum Italiae contra iniquissimas leges protegit, sistitur ob oculos, tanquam pacis internae perturbator. Cui, haec cogitanti non incidant haec S. Ignatii Nr. 6724. Rescriptum Apostolicum ad Antistites Americanos favore inun­dantium eas oras Italorum.

Next

/
Thumbnails
Contents