Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVIII.
161 XVIII. LEO PP. XIII. AD FUTURAM REI MEMORIAM. Quod singulari Dei concessu et munere adeo provecti sunt Nostrae aetatis anni, ut potuerit a Nobis quinquagesimus Sacerdotii natalis feliciter agi, id profecto Nos non tam Nostra, quam Ecclesiae atque buius Apostolicae Sedis caussa delectat. Faustitas enim eius eventus plene eumulateque confirmat quam miro pietatis ardore quantaque voluntatum consensione soleant catholici homines Iesu Christi Vicarium colere et observare, atque difficultates rerum et temporum dirumpere aut perturbare nequeant officiorum et studiorum vicissitudinem, quae populis Christianis cum Romano Pontifice intercedit. Siquidem ex omnibus orbis terrarum partibus, quacumque invectum est catholicum nomen, tot ac tam praeclarae amoris et obsequii significationes sunt Nobis exhibitae, uti institui quodammodo visa sit inter populos voluntatis erga Nos et liberalitatis honesta certatio. De rebus sermo est, quas quidem norunt omnes, et quas Auctori bonorum omnium Deo Nos referimus acceptas. Ceterum nullum est pietatis testimonium, nullum officii genus, quod christiani homines, ea sibi oblata occasione, Nobis non detulerint. Revera neminem latet, ut multis in locis festus ille habitus atque actus sit dies, quo quinquagenariam Sacerdotii Nostri memoriam celebravimus: ut de vita et incolumitate Nostra, tamquam de publico bono, decretae sint gratiarum actiones et gratulationes: ut ad commemorationem auspicati diei non pauca sint Christianae plena charitatis opera instituta; videlicet comparata calamitosis adiumenta, aperta perfugia puellis, pueri recepti in scholas, redempta a servitute mancipia. Testis vero est alma Urbs Nostra, quam ingens vis peregrinorum tot continenter menses huc confluxerit, qui haberent ad Nos aditum, et eximia erga Nos animi sensa coram profiterentur. Vidimus sane plurimos genere, sermone, moribus inter se dissimiles, non solum ab Europae regionibus, sed vel a dissitis Africae, Asiae, Americae et Oceaniae oris iter Romam conferre eiusdem omnes fidei et paris observantiae testimonium Pontifici Maximo daturos. Res quidem cum valde per se mirabilis, tum Nobis, qui gentes universas una eademque charitate complectimur, summopere iucunda. Verum sunt alia etiam officia; quorum non excidet Nobis memoria et gratia: ea enim animo tam lubenti gratoque accepimus, quam obsequenti ac prono sunt delata. De donis nimirum loquimur muneribusque omnis generis, quae ex orbe terrarum fere universo catholici homines, quasi pietatis tributum Nobis Nr. 5456. Litterae SSmi D. N. Leonis P. XIII. de conflando in memoriam quinquagesimi anni sui sacerdotii insigni-